1.
Vitam Heliogabali Antonini, qui Varius etiam
dictus est, numquam in litteras misissem, ne quis fuisse Romanorum principem
sciret, nisi ante Caligulas et Nerones et Vitellios hoc idem habuisset
imperium. Sed cum eadem terra et venera ferat et frumentum atque alia
salutaria, eadem serpentes et cicures, conpensationem sibi lector diligens
faciet, cum legerit Augustum, Traianum, Vespasianum, Hadrianum, Pium, Titum,
Marcum contra hos prodigiosos tyrannos. Simul intelleget Romanorum iudicia,
quod illi et diu imperarunt et exitu naturali functi sunt, hi vero interfecti,
tracti, tyranni etiam appellati, quorum nec nomina libet dicere. Igitur occiso
Macrino eiusque filio Diadumeno, qui pari potestate imperii Antonini etiam nomen
acceperat, in Varium Heliogabalum imperium conlatum est, idcirco quod Bassiani
filius diceretur. Fuit autem Heliogabali vel Iovis vel Solis sacerdos atque
Antonini sibi nomen adsciverat vel in argumentum generis vel quod id nomen
usque adeo carum esse cognoverat gentibus, ut etiam parricida Bassianus causa
nominis amretur. Et hic quidem prius dictus est Varius, post Heliogabalus a
sacerdotio dei Heliogabali, cui templum Romae in eo loco constituit, in quo
prius aedes Orci fuit, quem e Suria secum advexit. Postremo cum accepit
imperium, Antoninus appellatus est atque ipse in Romano imperio ultimus
Antoninorum fuit.
2.
Hic tantum Symiamirae matri deditus fuit, ut sine illius voluntate nihil in re
p. faceret, cum ipsa meretricio more vivens in aula omnia turpia exerceret,
Antonino autem Caracallo stupro cognita, ita ut hic vel Varius vel Heliogabalus
vulgo conceptus putaretur; et aiunt quidam Varii etiam nomen idcirco eidem
inditum a condiscipulis, quod vario semine, de meretrice utpote, conceptus
videretur. Hic fertur occiso Macrini factione patre, ut dicebatur, Antonino in
templum dei Heliogabali confugisse, velut in asylum, ne interficeretur a
Macrino, qui saevissime cum filio luxurioso et crudeli exercuit imperium. Sed
de nomine hactenus, quamvis sanctum illud Antoninorum nomen polluerit, quod tu,
Constantine sacratissime, ita veneraris, ut Marcum et Pium inter Constantios
Claudiosque, velut maiores tuos, aureos formaveris adoptans virtutes veterum
tuis moribus congruentes et tibi amicas caras.
3.
Sed ut Antoninum Varium revertamur, nanctus imperium Romam nunctios misit;
excitatisque omnibus ordinibus, omni etiam populo ad nomen Antoninum, quod non
solum titulo, ut in Diadumeno fuerat, sed etiam in sanguine redditum videbatur,
cum se Antonini Bassiani filium scripsisset, ingens eius desiderium factum est.
Erat
praeterea etiam rumor, qui novis post tyrannos solet donari principibus, qui
nisi ex summis virtutibus non permanet et quem multi mediocres principes
amiserunt. Denique ubi in senatu lectae sunt litterae Heliogabali, statim
fausta in Antoninum et dira in Macrinum eiusque filium dicta sunt,
appellatusque Antoninus princeps volentibus cunctis et studiose credentibus, ut
sese habent vota hominum ad credulitatem festinantium, cum, quod optant, verum
esse desiderant. Sed ubi primum ingressus est urbem, omissis, quae in provincia
gerebantur, Heliogabalum in Palatino monte iuxta aedes imperatorias consecravit
eique templum fecit, studens et Matris typum et Vestae ignem et Palladium et
ancilia et omnia Romanis veneranda in illud transferre templum et id agens, ne
quis Romae deus nisi Heliogabalus coleretur. Dicebat praeterea Iudaeorum et
Samaritanorum religiones et Christianam devotionem illuc transferendam, ut
omnium culturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret.
4.
Deinde ubi primum diem senatus habuit, matrem suam in senatum rogari iussit. Quae cum venisset, vocata ad consulum subsellia
scribendo adfuit, id est senatus consulti conficiendi testis, solusque omnium
imperatorum fuit, sub quo mulier quasi clarissima loco viri senatum ingressa
est. Fecit et in colle Quirinali senaculum, id est mulierum senatum, in quo
ante fuerat conventus matronalis, solemnibus dum taxat diebas et si umquam
aliqua matrona consularis coniugii ornamentis esset donata, quod veteres
imperatores adfinibus detulerunt et his maxime, quae nobilitatos maritos non
habuerant, ne innobilitate remanerent. Sub Symiamira facta sunt senatus consulta
ridicula de legibus matronalibus: quae quo vestitu incederet, quae cui cederet,
quae ad cuius osculum veniret, quae pilento, quae equo, quae sagmario, quae
asino veheretur, quae carpento mulari, quae bovum, quae sella veheretur et
utrum pellicia an ossea an eborata an argentata, et quae aurum vel gemmas in
calciamentis haberent.
5.
Ergo cum hibernasset Nicomediae atque omnia sordide ageret inireturque a viris et
subaret, statim milites facti sui paenituit, quod in Macrinum conspiraverant,
ut hunc principem facerent, atque in consobrinum eiusdem Heliogabali
Alexandrum, quem Caesarem senatus Macrino interempto appellaverat, inclinavere
animos. Quis enim ferre posset principem [qui] per cuncta cava corporis
libidinem recipientem, cum ne beluam quidem talem quisquam ferat? Romae denique
nihil egit aliud, nisi ut emissarios haberet, qui ei bene vasatos perquirerent
eosque ad aulam perducerent, ut eorum conditionibus frui posset. Agebat
praeterea domi fabulam Paridis ipse Veneris personam subiens, ita ut subito
vestes ad pedes defluerent, nudusque una manu ad mammam altera pudendis
adhibita ingenicularet posterioribus eminentibus in subactorem reiectis et
oppositis. Vultum praeterea eodem quo Venus pingitur, schemate figurabat
corpore toto expolitus eum fructum vitae praecipuum existimans, si dignus atque
aptus libidini plurimorum videretur.
|