6. Vendidit et honores et dignitates
et potestates tam per se quam per omnes servos ac libidinum ministros. In
senatum legit sine discrimine aetatis, census, generis pecuniae merito,
militaribus etiam praeposituris et tribunatibus et legationibus et ducatibus
venditis, etiam procurationibus et Palatinis officiis. Aurigas Protogenen et
Cordium primo in certamine curruli socios. post in omni vita et actu participes
habuit. Multos, quorum corpora placuerant, de scena et circo et harena in aulam
traduxit. Hieroclen vero sic amavit, ut eidem inguina oscularetur, quod dictu
etiam inverecundum est, Floralia sacra se adserens celebrare. In virginem
Vestalem incestum admisit. Sacra p. R. sublatis penetralibus profanavit. Ignem perpetuum extinguere voluit. Nec Romans tantum
extinguere voluit religiones, sed per orbem terrae, unum studens, ut
Heliogabalus deus ubique coleretur, et in penum Vestae, quod solae virgines
solique pontifices adeunt, inrupit pollutus ipse omni contagione morum cum his,
qui se polluerant. Et penetrale sacrum est auferre conatus cumque seriam quasi
veram rapuisset, quamque virgo maxima falso monstraverat atque in ea nihil
repperisset, adplosam fregit; nec tamen quicquam religioni dempsit, quia plures
similes factae dicuntur esse, ne quis veram umquam possit auferre. haec cum ita
essent, signum tamen, quod Palladium esse credebat, abstulit et auro vinctum in
sui dei templo locavit.
7.
Matris etiam deum sacra accepit et tauroboliatus est, ut typum eriperet et alia
sacra, quae penitus habentur condita. Iactavit autem caput inter praecisos
fanaticos et genitalia sibi devinxit et omnia fecit, quae Galli facere solent,
ablatumque sanctum in penetrale dei sui transtulit. Salambonem etiam omni
planctu et iactatione Syriaci cultus exhibuit omen sibi faciens inminentis
exitii. Omnes sane deos sui dei ministros esse aiebat, cum alios eius
cubicularios appellaret, alios servos, alios diversarum rerum ministros.
Lapides, qui divi dicuntur, ex proprio templo, simulacrum Dianae Laodiciae ex adyto
suo, in quo id Orestes posuerat, adferre voluit. Et Orestem quidem ferunt non
unum simulacrum Dianae nec uno in loco posuisse, sed multa in multis;
posteaquam se apud Tria flumina circa Hebrum ex responso purificavit, etiam
Orestam condidit civitatem, quam saepe cruentari hominum sanguine necesse est.
- Et Orestam quidem urbem Hadrianus suo nomini vindicari iussit eo tempore, quo
furore coeperat laborare, ex responso, cum ei dictum esset, ut in furiosi
alicuius domum vel nomen inreperet; nam ex eo emollitam insaniam ferunt, per
quam multos senatores occidi iusserat, quibus servatis Antoninus Pii nomen
meruit, quod eos post ad senatum adduxit, quos omnes iussu principis
interfectos credebant.-
8.
Caedit et humanas hostias lectis ad hoc pueris nobilibus et decoris per omnem
Italiam patrimis et matrimis, credo ut maior esset utrique parenti dolor. Omne
denique magorum genus aderat illi operabaturque cottidie hortante illo et
gratias dis agente, quos eorum invenisset, cum inspiceret exta puerilia et
excruciaret hostias ad ritum gentilem suum. Cum consulatum inisset, in populum
non nummos vel argenteos vel aureos vel bellaria vel minuta animalia, sed boves
opimos et camelos et asinos et cervos populo diripiendos abiecit, imperatorium
id esse dictitans. Insecutus est famam Macrini crudeliter, sed multo magis
Diadumeni, quod Antoninus dictus est, Pseudoantoninum ut Pseodophilippum eum
appellans, simul quod ex luxuriosissimo extitisse vir fortissimus, optimus,
gravissimus, severissimus diceretur. Coegit denique scriptores nonnullos
nefanda, immo potius impia de eiusdem [dictum] luxuria disputare, ut in vita
eius [dictum]. Lavacrum publicum in aedibus aulicis fecit, simul et Plautiani
populo exhibuit, ut ex eo condiciones bene vasatorum hominum colligeret. Idque
diligenter curatum est, ut ex tota penitus urbe atque ex nauticis onobeli
quaererentur; sic eos appellabant, qui viriliores videbantur.
9.
Cum Marcomannis bellum inferre vellet, quod Antoninus pulcherrime profligarat,
dictum est a quibusdam per Chaldaeos et magos Antoninum Marcum id egisse, ut
Marcomanni p. R. semper devoti essent atque amici, idque factum carminibus et
consecratione. Cum quaereret, quae illa esset vel ubi esset, suppressum est.
Constabat enim illum ob hoc consecrationem quaerere, ut eam dissiparet spe
belli concitandi, idcirco maxime quod audierat responsum fuisse ab Antonino
bellum Marcomannicum finiendum, cum hic Varius et Heliogabalus et Iudibrium
publicum diceretur, nomen autem Antonini pollueret, in quod invaserat.
Prodebatur autem per eos maxime, qui dolebant sibi homines ad exercendas
libidines bene eius cogitari coepit. et haec quidem domi.
10.
Sed milites pestem illam imperatoris velari nomine pati nequierunt ac primum
inter sese dein per coronas iecere sermones, in Alexandrum omnes inclinantes,
qui iam Caesar erat a senatu eo tempore, consobrinus huius Antonini, nam Varia
una is erat avia, unde Heliogabalus Varius dicebatur. Zoticus sub eo tantum
valuit, ut ab omnibus officiorum principibus sic haberetur quasi domini
maritus. Erat praeterea idem Zoticus, qui hoc familiaritatis genere abutens
omnia Heliogabali dicta et facta venderet fumis quam maxime divitias enormes
parans, cum aliis minaretur, aliis polliceretur, omnes falleret egrediensque ab
illo singulos adiret dicens : "De te hoc locutus sum, de te hoc audivi, de
te hoc futurum est." Ut sunt homines huius modi, qui si admissi fuerint ad
nimiam famimiaritatem principum, famam non solum malorum sed et bonorum
principum vendunt et qui stultitia vel innocentia imperatorum, qui hoc non
perspiciunt, infami rumigeratione pascuntur. Nubsit et coit cum illo ita, ut et
pronubam haberet clamaretque "Concide Magire", et eo quidem tempore
quo Zoticus aegrotabat. Quaerebat deinde a philosophis et gravissimis viris, an
et ipsi in adulescentia perpesse essent, quae ipse pateretur, et quidem
inpudentissime; neque enim umquam verbis pepercit infamibus, cum et digitis
inpudicitiam ostentaret, nec ullus in conventu et audiente populo esset pudor.
|