Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Lampridius. Vita Antonini Heliogabali
    • Capp. XVI-XX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XX

16. Nec distulit caedem consobrini, sed timens, ne senatus ad alium quempiam se inclinaret, si ille consobrinum occidisset, iussit subito senatum urbe decedere. Omnesque, quibus aut vehicula aut servi deerant, subito proficisci iussi sunt, cum alii per baiulos, alii per fortuita animalia et mercede conducta veherentur. Sabinum consularem virum, ad quem libros Ulpianus scripsit, quod in urbe remansisset, vocato centurione mollioribus verbis iussit occidi. Sed centurio aure surdiori imperari sibi credidit, ut urbe pelleretur, itaque fecit. Sic vitium centurionis Sabino saluti fuit. Removit et Ulpianum iuris consultum ut bonum virum et Silvinum rhetorem, quem magistrum Caesaris fecerat. Et Silvinus quidem occisus est, Ulpianus vero reservatus. Sed milites et maxime praetorianus, vel scientes, quod mala in Alexandrum Heliogabalus pararat, vel quod sibi viderent invidiam fore ex Alexandri amore, inter se congressi sunt factaque conspiratione ad liberandam rem p. primum conscii libidinum eius occisi sunt vario genere mortis, cum alios genitalibus exemptis necarent, alios ab ima parte perfoderent, ut mors esset vitae consentiens.

17. Post hoc in eum impetus factus est atque in latrina, ad quam confugerat, occisus. Tractus deinde per publicum. Addita iniuria cadaveri est, ut id in cloacam milites mitterent. Sed cum non cepisset cloaca fortuito, per pontem Aemilium adnexo pondere, ne fluitaret, in Tiberim abiectum est, ne umquam sepeliri posset. Tractum est cadaver eius etiam per circi spatia. Priusquam in Tiberim praecipitaretur. Nomen eius, id est Antonini, erasum est senatu iubente remansitque Varii Heliogabali, si quidem illud adfectato retinuerat, cum vult videri filius Antonini. Appellatus est post mortem Tiberinus et Tractatitius et Inpurus et multa, si quando ea erant designanda, quae sub eo facta videbantur. Solusque omnium principum et tractus est et in cloacam missus et in Tiberim praecipitus. Quod odio communi omnium contigit, a quo speciatim cavere debent imperatores, si quidem nec sepulchra mereantur, qui amorem senatus populi ac militum non merentur. Opera publica ipsius praeter aedem Heliogabali dei, quem Solem alii, alii lovem dicunt, et amphitheatri instaurationem post exustionem et lavacrum in vico Sulpicio, quod Antoninus Severi filius coeperat, nulla extant. Et lavacrum quidem Antoninus Caracallus dedicaverat et lavando et populum admittendo, sed porticus defuerant, quae postea ob hoc subditivo Antonino extructae sunt, ab Alexandro perfectae.

18. Hic ultimus Antoninorum fuit (quamvis cognomine postea Gordianos multi Antoninos putent, qui Antonii dicti sunt, non Antonini) vita, moribus, improbitate ita odibilis, ut eius senatus et nomen eraserit. Quem nec ego Antoninum vocassem nisi causa cognitionis, quae cogit plerumque dici ea etiam nomina, quae sunt abolita. Occisa est cum eo et mater Symiamira, probrosissima mulier et digna filio. Cautumque ante omnia post Antoninum Heliogabalum, ne umquam mulier senatum ingrederetur utique inferis eius caput dicaretur devovereturque, per quem id esset factum. De huius vita multa in litteras missa sunt obscaena, quae quia digna memoratu non sunt, ea prodenda censui, quae ad luxuriam pertinebant, quorum aliqua privatus, aliqua iam imperator fecisse perhibetur, cum ipse privatus diceret se Apicium, imperatorem vero Neronem, Othonem et Vitellium imitari.

19. Nam primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit, quia tunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui omnem apparatum imperatorium publice vendiderat. Deinde aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum alia, alia die venetum et deinceps exhiberet, semper varie per dies omnes aestivos. Primus deinde authepsas argenteas habuit, primus etiam caccabos, vasa deinde centenaria argentea scalpta et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata. Et mastichatum et puleiatum et omnia haec, quae nunc luxuria retinet, primus invenit. Nam rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam adtritione odoratius redidit. Denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non leguntur. Nec erat ei ulla vita nisi exquirere novas voluptates. Primus fecit de piscibus isicia, primus de ostreis et lithostreis et aliis huiusmodi marinis conchis et lucustis et cammaris et scillis. Stravit et triclinia de rosa et lectos et porticus ac sic ea deambulavit, idque omni florum genere, liliis, violis, hyacinthis et narcissis. Hic non nisi unguento nobili aut croco piscinis infectis natavit. Nec cubuit in accubitis facile nisi his, quae pilum leporinum haberent aut plumas perdicum subalares, saepe culcitas mutans.

20. Senatum nonnumquam ita contempsit, ut mancipia togata appellaret, p. R. unius fundi cultorem, equestrem ordinem in nullo loco habens. Praefectum urbicum saepe post cenam ad potandum vocabat adhibitis et praefectis praetorio, ita ut, si recusarent, magistri officiorum eos cogerent. Voluit et per singulas urbis regiones praefectos urbi facere [et], ut essent in urbe quattuordecim. Et fecisset, si vixisset, promoturus omnes turpissimos et ultimae professionis homines. Hic solido argento factos habuit lectos et tricliniares et cubiculares. Comedit saepius ad imitationem Apicii calcanea camelorum et cristas vivis gallinaceis demptas, linguas pavonum et lusciniarum, quod qui ederet a pestilentia tutus diceretur. Exhibuit et Palatinis patinas ingentes extis mullorum refertas et cerebellis foenicopterum et perdicum ovis et cerebellis turdorum et capitibus psittacorum et fasianorum et pavonum. Barbas sane mullorum tantas iubebat exhiberi, ut pro nasturtiis, apiasteris et faselaribus et feno Graeco exhiberet plenis fabatariis et discis. Quod praecipue stupendum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License