1.
Interfecto Varia Heliogabalo - sic enim malumus
dicere quam Antoninus, quia et nihil Antoninorum pestis illa ostendit et hoc
nomen ex annalibus senatus auctoritate erasum est - ad remedium generis humani
Aurelius Alexander, urbe Arcona genitus, Varii filius, Variae nepos et
consobrinus ipsius Gabali, accepit imperium, cum ante Caesar a senatu esset
appellatus, mortuo scilicet Macrino, Augustumque nomen idem recepit addito eo,
ut et patris patriae nomen et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius
quintae relationis deferente senatu uno die adsumeret. Et ne praeceps ista honorum
continuatio videatur, exponam causas, quibus id et senatus coactus est facere
et ille perpeti. Non enim aut gravitati senatus congruebat omnia simul deferre
aut bono principi raptum ire tot simul dignitates. Milites iam insueverant sibi
facile mutare, adserentes nonnumquam addefensionem se idcirco fecisse, quod
nescissent senatum principem appellasse. Nam et Pescennium Nigrum et Clodium
[Nigrum] Albinum et Avidium Cassium et antea Lucium Vindicem et L. Antonium et
ipsum Severum, cum senatus iam Iulianum dixisset principem, imperatores
fecerant, atque ista res bella civilia severat, quibus necesse fuit militem
contra hostem paratum parricidaliter perire.
2.
Hac igitur causa festinatum est, ut omnia simul Alexander quasi iam vetus
imperator acciperet. Huc accessit nimia et senatus et populi inclinatio post
illam cladem, quae non solum Antoninorum nomen decoloravit, sed etiam Romanum
dehonestavit imperium. Certatim denique omnia decreta sunt et nominum genera et
potestatum. Primus denique et omnium cuncta insignia et honorificentiae genera
simul recepit suffragante sibimet Caesaris nomine, quod iam ante aliquot annos
meruerat, et magis suffragante vita et moribus, cumilli magnum conciliasset
favorem, quod Heliogabalus occidere conatus est nec potuit et militibus
repugnantibus et senatu refragante. Atque haec parva sunt, nisi quod dignum se
exhibuit, quem senatus servaret, quem salvum milites cuperent, quem omnium
bonorum sententia principem diceret.
3.
Alexander igitur, cui Mamaea mater fuit - nam et ita dicitur aplerisque - a
prima pueritia artibus bonis inbutus tam civilibus quam militaribus ne unum
quidem diem sponte sua transire passus est, quose non et ad litteras et ad
militam exerceret. Nam in prima pueritia litteratores habuit Valerium Cordum et
Titum Veturium et Aurelium Philippum libertum patris, qui vitam eius postea
litteras misit, grammaticum in patria Graecum Nehonem, rhetorem Serapionem,
filosophum Stilionem, Romae grammaticos Scaurinum Scaurini filium, doctorem
celeberrimum, rhetores Iulium Frontinum et Baebium Macrianum et Iulium
Granianum, cuius hodieque declamatae feruntur. Sed in Latinis non multum
profecit, ut ex eiusdem orationibus apparet, quas ; senatu habuit, vel
contionibus, quas apud milites vel apud populum. Nec valde amavit Latinam
facundiam, sed amavit litteratos homines vehementer, eos etiam reformidans, ne
quid de se asperum scriberent. Denique eos, quos dignos [ad desce] videbat,
singula quaeque, quae publice privatim agebat, se ipso docente volebat
addiscere, si forte ipsi non adfuissent, esque petebat ut, si vera essent, in
litteras mitterent.
|