1.
Ne fastidiosum esset clementiae tuae,
Constantine maxime, singulos quosque principes vel principum liberos per
singulos legere, adhibui moderationem, qua in unum volumen duos Maximinos,
patrem filiumque, congererem; servavi deinceps hunc ordinem, quem pietas tua
etiam ab Tatio Cyrillo, clarissimo viro, qui Graeca in Latinum vertit, servari
voluit. Quod quidem non in uno tantum libro sed etiam in plurimis deinceps
reservabo, exceptis magnis imperatoribus, quorum res gestae plures atque
clariores longiorem desiderant textum. Maximinus senior sub Alexandro imperatore
enituit. Militare autem sub Severo coepit. Hic de vico Threiciae vicino
barbaris, barbaro etiam patre et matre genitus, quorum alter e Gothia, alter ex
Alanis genitus esse perhibetur. Et patri quidem nomen Micca, matri Hababa
fuisse dicitur. Sed haec nomina Maximinus primis temporibus ipse prodidit,
postea vero, ubi ad imperium venit, occuli praecepit, ne utroque parente
barbaro genitus imperator esse videretur.
2.
Et in prima quidem pueritia fuit pastor, iuvenum etiam procer et qui latronibus
insidiaretur et suos ab incursionibus vindicaret. Prima stipendia equestria
huic fuere. Erat enim magnitudine corporis conspicuus, virtute inter omnes
milites clarus, forma virili decorus, ferus moribus asper, superbus, contemptor,
saepe tamen iustus. Innotescendi sub Severo imperatore prima haec fuit causa:
natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos propositis praemiis
argenteis, id est armillis, torquibus et balteolis. Hic adulescens et
semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope Thraecica imperatorem publice
petit, ut sibi daret licentiam contendendi cum his, qui iam non mediocri loco
militarent. Magnitudinem corporis Severus miratus primum eum cum lixis
conposuit, sed fortissimis quibusque, ne disciplinam militarem conrumperet.
Tunc Maximinus sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptis praemiis
minusculis non militaribus iussusque militare.
3.
Tertia forte die cum processisset Severus ad campum, in turba exultantem more
barbarico Maximinum vidit iussitque statim tribuno, ut eum coherceret et ad
Romanam disciplinam inbueret. Tunc ille, ubi de se intellexit imperatorem
locutum, suspicatus barbarus et notum se esse principi et inter multos
conspicuum, ad pedes imperatoris equitantis accessit. Tum volens Severus
explorare, quantus in currendo esset, equum admisit multis circumitionibus, et
cum senex imperator laborasset neque ille a currendo per multa spatia desisset,
ait ei: "Quid vis Thracisce? Num quid delectat luctari post cursum?". Tum
"Quantum libet", inquit, "Imperator". Post hoc ex equo
Severus descendit et recentissimos quosque ac fortissimos milites ei conparari
iussit. Tum ille more solito septem
fortissimos uno sudore vicit solusque omnium a Severo post argenta praemia
torque aureo donatus est iussusque inter stipatores corporis semper in aula
consistere. Hinc igitur factus conspicuus, inter milites clarus, amari a
tribunis, a conmilitonibus suspici, impetrare ab imperatore quod vellet. Locis
etiam militiae a Severo adiutus, cum esset peradulescens, longitudine autem
corporis et vastitate et forma atque oculorum magnitudine et candore inter
omnes excelleret.
4.
Bibisse autem illum saepe in die vini Capitolinam amforam constat, comedesse et
quadraginta libras carnis, ut autem Cordus dicit, etiam sexaginta. Quod satis
constat, holeribus semper abstinuit, a frigidis prope semper, nisi cum illi
potandi necessitas. Sudores saepe suos excipiebat et in calices vel in vasculum
mittebat, ita ut duos vel tres sextarios sui sudoris ostenderet. Hic diu sub Antonino
Caracallo ordines duxit centuriatos et ceteras militares dignitates saepe
tractavit. Sub Macrino, quod eum, qui imperatoris sui filium occiderat,
vehementer odisset, a militia desiit et in Thracia in vico, ubi genitus fuerat,
possessiones conparavit ac semper cum Gothis commercia exercuit. Amatus est
autem unice a Getis quasi eorum civis. Halani quicumque ad ripam venerunt,
amicum eum donis vissim recurrentibus adprobabant. Sed occiso Macrino cum filio
suo, ubi Heliogabalum quasi Antonini filium imperare conperit, iam maturae
aetatis ad eum venit petitque, ut quod avus eius Severus iudicii circa se
habuerat, et ipse haberet. [Sed] apud inpurum hominem valere nihil potuit; nam
dicitur cum eo iocatus esse Heliogabalus turpissime: "Diceris, Maximine,
sedecim et viginti et triginta milites aliquando lassasse: potes tricies cum
mulieres perficere ?" Tum ille ubi vidit infamem principem sic exorsum, a
militia discessit. Et tamen retentus est per amicos Haliogabali, ne hoc quoque
illius famae accederet, quod virum temporis sui fortissimum et quem alii
Herculem, alii Achillem, alii Hectorem, Aiacem alii vocabant, a suo exercitu
dimoveret.
|