Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Maximini I
    • Capp. V-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VIII

5. Fuit igitur sub homine inpurissimo tantum honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accesit, numquam illum salutavit, per totum triennium huc atque illuc discurrens; modo agris, modo otio, modo fictis langoribus occupatus est. Occiso Heliogabalo ubi primum comperit Alexandrum principem nominatum, romam contendit. Quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita ut in senatu verba faceret talia: "Maximinus, p. c., tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub inpura illa belua militare non potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus fuit, quantum illum fama conperitis". Statim denique illum tribunum legionis quartae, quam ex tironibus ipse conposuerat, dedit [et] eum in haec verba provexit: "Veteres milites tibi, Maximine mi carissime atque amantissime, idcirco non credidi, quod veritus sum, ne vitia eorum sub aliis inolescentia emendare non posses. Habes tirones: ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad tuum laborem eos fac militiam condiscere, ut mihi multos Maximinos rei p. optabiles solus efficias."

6. Accepta igitur legione statim eam exercere coepit. Quinta quaque die iubebat milites decurrere, inter se simulacra bellorum agere. Gladios, lanceas, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cotidie circumspicere; calciamenta quin etiam ipse prosciebat, prorsus ut autem patrem militibus praeberet. Sed cum eum quidam tribuni reprehenderent dicentes: "Quid tantum laboras, cum eius loci iam sis, ut ducatum possis accipere?", ille dixisse fertur: "Ego vero, quo maior fuero, tanto plus laborabo." Exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos, idem quindenos ad terram prosternens. Denique invidentibus cunctis, cum quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset : "Non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vincis", ille ait: "Visne congrediamur?"; cumque adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit: "Date alium, sed tribunum." Erat praeterea, ut refert Cordus, magnitudine tanta, ut octo pedes digito videretur egressus, pollice ita vasto, ut uxoris dextrocherio uteretur pro anulo. Iam illa prope in vulgi ore sunt posita, quod amaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus moveret, equo si pugnum dedisset, dentes solveret, si calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores teneriores scinderet, alii denique eum Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Antaeum alii vocarent.

7. His rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis, ducibus et militibus. Denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad suam militarem disciplinam retraxit. Quod Alexandro,ut diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab initio contemni potuerit, gravissimum fuit. Nam cum in gallia esset et non longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut quidam dicunt, ab ipso, ut alii, tribunis barbaris, Alexander ad matrem fagiens interemptus est Maximino iam imperatore appellato. Et causam quidem Alexandri interimendi alii aliam fuisse dicunt. Quidam enim Mammaeam dicunt auctorem fuisse, ut filius deserto bello Germanico orientem peteret, atque ideo milites in seditionem prorupisse; quidam, quod ille nimis severus esset et voluisset ita in Gallia legiones exauctorare, ut exauctoraverat in oriente.

8. Sed occiso Alexandro Maximinus primum e corpore militari et nondum senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in participatum dato; de quo pauca, quae nobis sunt cognita, mox dicemus. Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non virtute regeret, sed etiam praemiis et lucris sui amantissimos redderet. Numquam ille annonam cuiuspiam tulit. Numquam sivit, [ut] quis in exercitu miles faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis venationibus legiones frequenter exercens. Sed inter has virtutes tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii Scironam, nonnulli Falarem, multi Tyfona vel Giganta vocarent. Senatus eum tantum timuit, ut vota templis publice privatimque, mulieres etiam cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem Romam videret. Audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisi inclusos, alios feris obiectos, alios fustibus alisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem. Cuius exemplo civilia etiam corrigere voluit, quod non convenit principi, qui velit diligi. Erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non teneri; simul et verebatur, ne propter humilitatem generis barbarici a nobilitate contemneretur; meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus quidem eorum videretur; et, ut se habent stultae opiniones, tales eos contra se sperabat futuros, cum iam imperator esset. Tantum valet conscientia degeneris animi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License