Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Maximini I
    • Capp. IX-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IX-XII

9. Nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa pleraque donaverant. Neque enim fuit crudelius animal in terris omnia sic in viribus suis ponens, quasi non posset occidi. Denique cum immortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque, mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia: "Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur. Elefans grandis est et occiditur, leo fortis est et occiditur, tigris fortis est et occiditur: cave multos, si singulos non times." Et haec imperatore ipso praesente iam dicta sunt. Sed cum interrogaret amicos, quid mimicus scurra dixisset, dictum est ei, quod antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos, et ille, ut erat Thrax et barbarus, credidit. Nobilem circa se neminem passus est, prorsus ut Spartaci aut Athenionis exemplo imperabat. Praeterea omnes Alexandri ministros variis modis interemit. Dispositionibus eius invidit. Et dum suspectos habet amicos ac ministros eius, crudelior factus est.

10. Cum esset ita moratus, ut ferarum more viveret, tristior et immanior factus est factione Magni cuiusdam consularis viri contra se parata, qui cum multis militibus et centurionibus ad eum confodiendum consilium inierant, cum in se imperium transferre cuperet. Et genus factionis fuit tale: cum ponte iuncto in Germanos transire Maximinus vellet, placuerat, ut contrarii cum eo transirent, pons postea solveretur, ille in barbarico circumventus occideretur, imperium Magnus arriperet. Nam omnia bella coeperat agere, et quidem fortissime, statim ut factus est imperator, peritus utpote rei militaris, volens existimationem de se habitam tenere et ante omnes Alexandri gloriam, quem ipse occiderat, vincere. Quare imperator etiam in exertitio cottidie milites detinebat eratque in armis ipse, manu exercitui et corpore multa semper ostendens. Et istam quidem factionem Maximinus ipse finxisse perhibetur, ut materiam crudelitatis augeret. Denique sine iudicio, sine accusatione, sine delatore, sine defensore omnes interemit, omnium bona sustulit et plus quattuor militbus hominum occisis se satiare non potuit.

11. Fuit etiam sub eodem factio descicentibus sagittariis Osdroenis ab eodem ob amorem Alexandri et desiderium, quem Maximino apud eos occisum esse constabat, nec aliud persuaderi potuerat. Denique etiam ipsi Titum, unum ex suis, sibi ducem atque imperatorem fecerunt, quem Maximinus privatum iam dimiserat. Quem quidem et purpura circumdewderunt, regio apparatu ornarunt et quasi sui milites obsaepierunt, et invitum quidem. Sed hic dormiens domi suae ab uno ex amicis suis interfectus est, qui sibi doluit illum esse praepositum, Macedonio nomine, qui eum Maximino prodidit quique caput eius ad imperatorem detulit. Sed Maximinus primo ei gratias egit, postea tamen ut proditorem odio habuit et occidit. His rebus in dies inmanior fiebat, ferearum more, quae vulneratae magis exulcerantur. Post haec transiit in Germaniam cum omni exercitu et Mauris et Osdroenis et Parthis et omnibus, quos secum Alexander ducebat ad bellum. Et ob hoc maxime orientalia secum trahebat auxilia, quod nulli magis contra Germanos quam expediti sagittarii valent. Mirandum autem adparatum belli Alexander habuit, cui Maximinus multa dicitur addidisse.

12. Ingressus igitur Germaniam Transrenanam per triginta vel quadraginta milia barbarici soli vicos [incendit], greges abegit, praedas sustulit, barbarorum plurimos interemit, militem divitem reduxit, cepit innumeros, et nisi Germani a campis ad paludes et silvas confugissent, omnem Germaniam in Romanam ditionem redegisset. Ipse praeterea manu sua multa faciebat, cum etiam paludem ingressus circumventus esset a Germanis, nisi cum suo equo inhaerentem [milites] liberassent. Habuit enim hoc barbaricae temeritatis, ut putaret imperatorem manu etiam sua semper [uti] debere. Denique quasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimosque illic interemit. Victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum misit se dictante conscriptas, quarum sententia haec fuit: "Non possumus tantum, p. c., loqui, quantum fecimus. Per quadraginta quinquaginta milia Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraximus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. Pervenissemus ad silvas, nisi altitudo paludium nos transire non permisisset." Aelius Cordus dicit hanc omnino ipsius orationem fuisse. Credibile est; quid enim in hac est, quod non posset barbarus miles? Qui pari sententia et ad populum scripsit sed maiore reverentia, idcirco quod senatum oderat, a quo se contemni multum credebat. Iussit praeterea tabulas pingi ita, ut erat bellum ipsum gestum, et ante curiam proponi, ut facta eius pictura loqueretur. Quas quidem tabulas post mortem eius senatus et deponi iussit et exuri.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License