Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Maximini I
    • Capp. XXI-XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXI-XXIV

21. Acrior denique Italiam ingressus est. Ubi cum consperisset Maximum contra se missum, vehementius saeviens quadrato agmine Hemonam venit. Sed provincialium omnium consilium hoc fuit, ut sublatis omnibus, quae victum praebere possent, intra civitates se reciperent, ut Maximinus cum exercitu fame urgueretur. Denique ubi primum castra in campo posuit neque quicquam commeatuum repperit, incensus contra eum exercitus suus, quod fame in Italia laboraret, in qua post Alpes recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, deinde etiam aliqua libere dicere. Haec cum vellet vindicare, multum exarsit exercitus. Et odium tacitum in tempus distulit, quod loco suo statim prodidit. Plerique sane dicunt ipsam Hemonam vacuam et desertam inventam esse a Maximino, stulte laetante, quod quasi sibi civitas tota cessisset. Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis portas clausit, nec propugnatio defuit Menofilo et Crispino consularibus viris auctoribus.

22. Cum igitur frustra obsideret Aquileiam, Maximinus legatos in eandem urbem misit. Quibus populus paene consenserat, ni Menofilus cum collega restitisset, dicens etiam deum Belenum per haruspices respondisse Maximinum esse vincendum. Unde etiam postea Maximiniani milites iactasse dicuntur Apollinem contra se pugnasse, nec illam Maximi aut senatus sed deorum fuisse victoriam. Quod quidam idcirco ab his fictum esse dicunt, quod erubescebant armati sic paene ab inermibus victi. Ponte itaque cupis facto Maximinus fluvium transivit et de proximo Aquileiam opsidere coepit. Ingens autem oppugnatio et discrimen tunc fuit, cum se cives sulfure et flammis ceterisque huius modi propugnaculis a militibus defenderent; quorum alii nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi extinguebantur, diruebantur etiam machinamenta. Inter haec Maximinus cum filio adulescente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros, quantum a teli iactu satis tutus esse posset, nunc suos verbis, nunc oppidanos rogare. Verum nihil profecit. Nam multa et in eum crudelitatis causa et in filium, qui speciosissimus erat, probra congesta sunt.

23. Quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suos interemit, eo tempore quo minime oportebat. Unde sibi milites etiam iratiores reddidit. Huc accedebat, quod defiebatur commeatibus, quia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne aliquid commeatuum in Maximini potestatem veniret. Miserat praeterea per omnes civitates praetorios et quaestorios viros, quyi ubique custodias agerent et omnia contra Maximinum defenderent. Effectum denique est, ut opsessi angustias obsidens ipse pateretur. Nuntiabatur inter haec orbem terrarum consensisse in odium Maximini. Quare timentes milites, quorum adfectus in Albano monte erant, medio forte die, cum a proelio quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio positos occiderunt eorumque capita praefixa contis Aquileiensibus demonstrarunt. In oppido igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae sunt, et eius praet. Occisus est cum amicis clarioribus. Missa etiam Romam capita sunt eorum.

24. Hic finis Maximinorum fuit, dignus crudelitate patris, indignus bonitate filii. Quibus mortuis ingens laetitia provincialium, dolor gravissimus barbarorum. Sed milites interfectis publicis hostribus recepti sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut ante imagines Maximi et Balbini ert Gordiani adorarent, cum omnes dicerent priore Gordianos in deos relatos. Post hoc ingens ex Aquileia commeatus in castra, quae laborabant fame, praetio traductus refectisque militibus alia die ad contionem ventum est, et omnes in Maximi et Balbini verba iurarunt, Gordianos priores divos appellantes. Dici vix potest, quanta laetitia fuerit, cum Romam per Italiam caput Maximini fertur, occurrentibus cunctis ad gaudium publicum. Et Maximus quidem, quem multi Puppienum putant, apud Ravennam bellum parabat per Germanorum auxilia; qui ubi conperit consensisse exercitum sibi et collegis suis, occiso autem esse Maximinos, quare statim dimissis Germanorum auxiliis, quae sibi contra hostem paraverat, Romam laureatas litteras misit, quae in urbem ingentem laetitiam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa et sacella et loca religiosa gratias agerent. Balbinus autem, homo timidior natura et qui, cum Maximini nomen audiret, etiam tremeret, hecatombem fecit iussitque per omnes civitates pari sacrificio supplicari. Dein Maximus Romam venit senatumque ingressus actis sibi gratiis contionem habuit, atque inde in Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License