Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Maximini I
    • Capp. XXV-XXVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXV-XXVI

25. Interest scire, quale senatus consultum fuerit vel qui dies urbis, cum est nuntiatus interemptus Maximinus: iam primum is, qui ex Aquileiensi Romam missus fuerat, tanto impetu mutatis animalibus cucurrit, ut quarta die Romam veniret, cum apud Ravennam Maximum reliquisset. Et forte dies ludorum erat, cum subito sendete Balbino et Gordiano theatrum nuntius ingressus est, atque, antequam aliquid indicaretur, omnis populus exclamavit: "Maximinus occisus est". Ita et nuntius praeventus, et imperatores, qui aderant, gaudium publicum nutu et consensu indicaverunt. Soluto igitur spectaculo omnes statim ad suas religiones convolarunt, atque inde ad senatum principes, populus ad contionem cucurrerunt.

26. Senatus consultum hoc fuit: recitatis in senatu per Balbinum Augustum litteris adclamavit [senatus]: "Senatus hostes, populi R. hostes dii persecuntur. Iuppiter optime, tibi gratias. Apollo venerabilis, tibi gratias. Maxime Auguste, tibi gratias. Balbine Auguste, tibi gratias. Divis Gordianis templa decernimus. Maximini nomen olim erasum nunc animis eradendum. Hostis publici caput in profluentem abiciatur. Corpus eius nemo sepeliat. Qui senatui mortem minatus est, ut merebatur, occisus est. Qui senatui vincla minatus est, ut debebat, interemptus est. Sanctissimi imperatores, gratias vobis agimus. Maxime, Balbine, Gordiane, di vos servent. Victores hostium omnes desideramus. Praesentiam Maximi omnes desideramus. Balbine Auguste, dii te servent. Praesentem annum consules vos ornetis. In loco Maximini Gordianus sufficiatur." Post rogatus sententiam Cuspidius Celerinus haecverba habuit: "P. c., eraso nomine Maximinorum appellatisque divis Gordianis victoriae causa princibus nostris Maximo, Balbino et Gordiano statuas cum elephantis decernimus, currus triumfales decernimus, statuas equestres decernimus, trophaea dercernimus." Post haec misso senatu supplicationesper totam urbem decretae. Victores principes in Palatium se receperunt, de quorum vita in alio libro deinceps dicemus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License