Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Maximini II
    • Capp. I-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Iulius Capitolinus. Vita Maximini II

Capp. I-IV

1. [De] huius genere superius dictum est, ipse autem pulchritudinis fuit tantae, ut passim amatus sit a procacioribus feminis, nonnullae etiam optaverint de eo concipere. Proceritatis videbatur posse illius esse, ut ad paternam staturam perveniret, si quidem anno vicesimo et primo perit, in ipso flore iuventutis, ut aliqui autem diceunt, octavo decimo, litteris et Graecis et Latinis inbutus ad primam disciplinam. Nam usus est magistro Graeeco litteratore Fabillo, cuius epigrammata Graeca multa et extant, maxime in imaginibus ipsius pueri. Qui versus Graecos fecit ex illis Latinis Vergilii, cum ipsum puerum describeret:

Qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda
extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit,
talis erat iuvenis patrio sub nomine clarus.

Grammatico Latino usus est Filemone, iuris peritp Modestino, oratore Tatiano, filio Titiani senioris, qui provinciarum libros pulcherrimos scripsit et qui dictus est simia temporis sui, quod cuncta esset imitatus. Habuit et Graecum rhetorem Eugamium sui temporis clarum. Desponsa illi erat Iunia Fadilla, proneptis Antonini, quam postea accepit Toxotius, eiusdem familiae senator, qui perit post praeturam, cuius etiam poemata exstant. Manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales, it Iunius Cordus loquitur, (harum rerum persecutor est) fuisse dicuntur: monolinum de albis novem, reticulum cum prasinis undecim, dextrocherrium cum costula de hyacinthis quattuor praeter vestes, auratas et omnes regias, ceteraque insignia sponsaliorum.

2. Adulescens autem ipse Maximinus superbiae fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum pater suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille resideret, vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, anates, grues et omnia captiva ederet. Infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime senatores, qui speciem illam velut divinitus lapsam incorruptam esse noluerunt. Denique illo tempore, quo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spurcities obiecta est, quae longe ab illius fuitvita. Vestibus tam adcuratus fuit, ut nulla mulier nitidior esset in mundo. Amicis paternis inmane quantum obsecutus est, sed ut donaret ac largiretur. Nam in salutionibus superbissimus erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus est senior Maximinus, qui dicebat: "Dii prohibeant, ut quisnam ingenuorum pedibus meis osculum figat". Et quoniam ad Maximinum seniorem revertimur, res iucunda praetereunda non est. Nam cum esset Maximinus pedum, ut diximus, octo et prope semis, calciamentum eius, id est campagnum regium, quidam in luco, qui est inter Aquileiam et Arciam, posuerunt, quod constitit pede maius fuisse hominis vestigio mensura. Unde etiam vulgo tractum est, cum de longis et ineptis hominibus diceretur "caliga que, Maximini". Quod idcirco indidi, ne, quis Cordum legeret, me praetermisisse crederet aliquid, quod ad rem pertineret. Sed redeam ad filium.

3. De hoc adulescente Alexander Aurelius ad matrem suam scribit Mamaeam, cupiens ei sororem suam Theocliam dare, in haec verba: "Mi mater, si Maximinus senior dux noster et quidem optimus non aliquid in se barbarum contineret, iam ego Maximino iuniori Theocliam tuam dedissem. Sed timeo, ne soror mea Graecis munditiis erudita barbarum socerum ferre non possit, quamvis ipse adulescens et pulcher et scolasticus et ad Graecas munditias eruditus esse videatur. Haec quidem cogito sed te tamen consulo, utrum Maximinum, Maximini filium, generum velis an Messalam ex familia nobili, oratorem potentissimum eundemque doctissimum et, nisi fallor, in rebus bellicis, si adplicetur, fortem futurum." Haec Alexander de Maximino. De quo nos nihil amplius habemus quod dicere. Sane ne quid praetermissum esse videatur, etiam epistolam indidi patris Maximini, imperatoris iam facti, qui dicit idcirco se etiam filium suum appellasse imperatorem, ut videret urbs in pictura vel in veritate, qualis esset iunior Maximinus in purpura. Fuit autem talis epistola: "Ego cum propter adfectum, quem pater filio debet, Maximinum meum imperatorem appellari permisi, tum etiam, ut populus Romanus et senatus ille antiquus iuraret se numquam pulchriorem imperatorem habuisse." Usus autem est idem adulescens et aurea lorica exemplo Ptolomaeorum, usus est et argentea, usus et clypeo gemmato inaurato et hasta inaurata. Fecit et spatas argenteas, fecit etiam aureas et omnino quicquid aius pulchritudinem posset iuvare, fecit et gageas gemmatas, fecit et bucculas. Haec sunt quae de puero sciri et dici decuit. Reliqua qui volet nosse de rebus Veneriis et amatoriis, quibus eum Cordus aspergit, eundem legat; nos enim hoc loco finem libri faciemus, ad alia, ut iubetur velut publico iure, properantes.

4. Omina sane imperii haec fuerunt: serpens dormienti caput circumdedit. Posita ab eodem vitis intra annum ingentes uvas purpureas attulit et mirae magnitudinis facta est. Scutum eius sub sole arsit. Lanceola sic fissa est fulmine, ut tota etiam per ferrum finderetur et duas partes faceret. Quando dixerunt haruspices duos imperatores non diuturnos ex una domo isdem nominibus futuros. Lorica patris eius non, ut solet, ferrugine sed tota purpureo colore infecta a plurimis visa est. Filio autem haec fuerunt: cum grammatico daretur, quaedam parens sua libros Homericos omnes purpureos dedit aureis litteris scriptos. Ipse puerulus cum ad cenam ab Alexandro esset rogatus in patris honorem, quod ei deesset vestis cenatoria, ipsius Alexandri accepit. Cum infans esset, subito per publicum veniente vehiculo Antonini Caracalli, quod vacuum erat, conscendit et sedit et vix aegreque a mulionibus carrucariis deturbatus est. Nec defuerunt, qui cavendum infantem dicerent Caracallo. Tum ille dixit: "Longe est, ut mihi iste succedat." Erat enim illo tempore interignobiles et nimis parvus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License