Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Maximini II
    • Capp. V-VII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VII

5. Mortis omina haec fuerunt: venienti contra Maximum et Balbinum Maximino cum filio mulier quaedam passis crinibus occurit lugubri habitu et exclamavit: "Maximini, Maximini, Maximini", neque quicquam amplius dixit et mortua est; videbatur enim dicere voluisse: "Succurite." Canes circa tentorium eius in secunda mansione ultra duodecim ulularunt et animam quasi flendo posuerunt ac prima luce mortui sunt deprehensi. Lupi urbem quingenti simul ingressi sunt [in eam urbem], in quam se Maximinus contulerat; plerique dicunt Hemonam, alii Archimeam, certe quae deserta a civibus venienti Maximino patuit. Longum est omnia persequi, quae qui scire desiderat, is velim, ut saepe dixi, legat Cordum, qui haec omnia usque ad fabellam scripsit. Sepulchra eorum nulla extant. In profluentem enim cadavera eorum missa sunt, et capita eorum in campo Martio insultante populo exusta.

6. Scribit Aelius Sabinus, quod praetermittendum non fuit, tantam pulchritudinem oris fuisse in filio, ut etiam caput eius mortui iam nigrum, iam sordens, iam maceratum, diffluente tabo, velut umbra pulchri oris videretur. Denique cum ingens gaudium esset, quod caput Maximini videretur, prope par paeror erat, quod et filii pariter portaretur. Addidit Dexippus tantum odium fuisse Maximini, ut interfectis Gordianis viginti viros senatus creaverit, quos opponeret Maximino. In quibus fuerunt Balbinus et Maximus, quos contra eum imperatores fecerunt. Idem addidit in conspectu Maximini iam deserti a militibus et praefectum praetorio ipsius et filium eius occisum. Nec desunt historici, qui dicant ipsum Maximinum, ubi desertus est et ubi filium interemptum ante oculos suos vidit, manu sua se interfecisse, ne quid ei muliebre contingeret.

7. Praetereundum ne illud quidem est, quod tanta fide Aquileienses contra Maximinum pro senatu fuerunt, ut funes de capillis muliebribus facerent, cum deessent nervi ad sagittas emittendas. Quod aliquando Romae dicitur factum, unde in honorem matronarum templum Veneri Calvae senatus dicavit. Sane quod nullo in loco tacendum est: cum et Dexippus et Arrianus et multi alii Graeci scripserint Maximum et Balbinum imperatores contra Maximinum factos, Maximum autem cum exercitu missum et apud Ravennam bellum parasse, Aquileiam autem nisi victorem non victorem non vidisse, Latini scriptores non Maximum sed Puppienum contra Maximinum apud Aquileiam pugnasse dixerunt eundemque vicisse. Qui error unde natus sit, scire non possum, nisi forte idem est Puppienus qui Maximus. Quod ideo testatum posui, ne quis me hoc nescisse crederet, quod re vera magnum stuporem ac miraculum creat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License