1. Fuerat quidem
consilium, venerabilis Auguste, ut singulos quosque imperatores exemplo
multorum libris singulis ad tuam clementiam destinarem. Nam id multos fecisse
vel ipse videram vel lectione conceperant. Sed inprobum visum est vel pietatem
tuam tuam multitudine distinere librorum vel meum laborem plurimis voluminibus
occupare. Quare tres Gordianos hoc libro conexui, consulens et meo labori et
lectioni tuae, ne cogeneris plurimos codices volvendo unam tamen paene
historiam lectitare. Sed ne ego, qui
longitudinem librorum fugi multitudinemque verborum, in eam incurrisse videar,
quam me urbane declinare confingo, iam rem adgrediar.
2.
Gordiani non, ut quidam inperiti scriptores locuntur, duo sed tres fuerunt,
idque docente Arriano, scriptore Graecae historiae, docente item Dexippo, Graeco
auctore, potuerunt addiscere, qui etiamsi breviter, ad finem tamen omnia
persecuti sunt. Horum Gordianus senior, id est primus, natus est patre Maecio
Marullo, matre Ulpia Gordiana, originem paternam ex Gracchorum genere habuit,
maternam ex Traiani imperatoris, patre, avo, proavo consulibus, socero,
prosocero et item alio prosocero et duobus absoceris consulibus, ipse consul
ditissimus ac potentissimus, Romae Pompeianam domum possidens, in provinciis
tantum terrarum habens quantum nemo privatus. Is post consulatum, quem egerat
cum Alexandro, ad proconsulatum Africae missus est ex senatus consulto.
3.
Sed priusquam de imperio eius loquar, dicam pauca de moribus: adulescens cum
esset Gordianus, de quo sermo est, poemata scripsit, quae omnia extant, et
quidem cuncta illa quae Cicero, et de Mario et Arathum et Halcyonas et Uxorium
et Nilum. Quae quidem ad hoc scripsit, ut Ciceronis poemata nimis antiqua
viderentur. Scripsit praeterea, quemadmodum Vergilius Aeneidos et Statius
Achilleidos et multi alii Alexandridos, ita etiam ille Antoniniados, hoc est
Antoninum Pium et Antoninum Marcum, versibus disertissimis libris triginta
vitam illorum et bella et publice privatimque gesta perscribens. Et haec quidem
puerulus. postea vero ubi adolevit, in Athenaeo controversias declamavit,
audientibus etiam imperatoribus suis. Quaesturam magnificientissimam gessit.
Aedilitatis suae tempore duodecim populo Romano munera, id est per singulos
menses singula de suo exhibuit, ita ut gladiatorum nonnumquam quingena paria
exhiberet, numquam minus centenis quinquagenis. Feras Libycas una die centum
exhibuit, ursos una mille. Extat silva eius memorabilis, quae picta est in domo
rostrata Cn. Pompei, quae ipsius et patris eius et proavi fuit, quam Philippi temporibus
vester fiscus invasit. In qua pictura etiam nunc continentur cervi palmati
ducenti mixtis Brittannis, equi feri triginta, oves ferae centum, alces decem,
tauri Cypriaci centum, strutiones Mauri miniati trecenti, onagri triginta, apri
centum quinquaginta, ibices ducenti, dammae ducenti. Haec autem omnia populo
rapienda concessit die muneris, quod sextum edebat.
4.
Praeturam nobilem gessit. Post iuris dictionem consulatum primum iniit cum
Antonino Caracallo, secundum cum Alexandro. Filios duos habuit, illum
consularem, qui cum ipso Augustus appellatus est, qui iuxta Carthaginem in
Africa bello absumptus est, et filiam Maeciam Faustinam, quae nupta est Iunio
Balbo, consulari viro. In consulatibus clarior fuit sui temporis consulibus,
ita ut ei Antoninus invideret, modo praetextas eius, modo latum clavum, modo
circenses ultra imperatorium mirans modum. Palmatam tunicam et togam pictam
primus Romanorum privatus suam propriam habuit, cum ante imperatores etiam vel
de Capitolio acciperent vel de Palatio. Equos Siculos centum, Cappadoces centum
permittentibus imperatoribus factionibus divisit, et per haec populo satis
carus, qui semper talibus commovetur. Cordus sicit in omnibus civitatibus
Campaniae, Etruriae et Umbriae, Flaminiae, Piceni de proprio illum per
quadriduum ludos scaenicos et iuvenalia edidisse. Scripsit et laudes soluta
oratione omnium Antoninorum, qui ante eum fuerunt. Tantum autem Antoninos
dilexit, ut sibi quoque, ut multi dicunt, Antonini, ut plerique autem adserunt,
Antonii nomen adscripserit. Iam illud satis constat, quod filium, Gordianum
nomine, Antonini signo inlustraverit, cum apud praefectum aerarii more Romano
professus filium publicis actis eius nomen insereret.
|