Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Gordiani I
    • Capp. V-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VIII

5. Post consulatum proconsul Africae factus est adnitentibus cunctis, qui Alexandri imperium etiam in Africa clarum per proconsulis dignitatem haberi atque esse voluerunt. Extat epistola ipsius Alexandri, qua senatui gratias agit, quod Gordianum ad Africam proconsulem destinaverit. Cuius hoc exemplum est : "Neque gratius nihi quicquam, p. c., neque dulcius potuistis efficere, quam ut Antoninum Gordianum proconsulum ad Africam mitteretis, virum nobilem, magnanimum, disertum, iustum,continentem, bonum" et reliqua. Ex quo apparet, quantus vir eo tempore Gordianus fuerit. Amatus est ab Afris ita, ut nemo antea proconsulum, ita ut eum alii Scipionem, Catonem alii, multi Mucium ac Rutilium aut Laelium dicerent. Extat eorum adclamatio, quae a Iunio in litteras relata est. Nam cum quadam die factum imperatorium legeret atque a proconsulibus Scipionibus coepisset, adclatum est : "Novo Scipioni, vero Scipioni, Gordiano proconsuli." Haec et alia frequenter audivit.

6. Et erat quidem longitudine Romana, canitie decora et pompali vultu, ruber magis quam candidus, facie bene lata, oculis, ore, fronte verendus, corporis qualitate subcrassulus, moribus ita moderatus, ut nihil possis dicere, quod ille aut cupide aut immodeste aut nimie fecerit. Affectus suos unice dilexit, filium et nepotem ultra morem, filium et nepotem religiose. Socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familiam eius quasi filium migrasse se crederet, numquam cum eo laverit, numquam illo praesente sederit ante praeturam. Consul cum esset, aut in domo eius semper mansit aut, si in Pompeiana domo, ad illum vel mane vel sero processit. Vini parcus, cibi parcissimus, vestitu nitidus, lavandi cupidus, ita ut et quarto et quinto in die lavaret aestate, hieme secundo. Somni plurimi, ita ut in tricliniis, si forte apud amicos ederet, etiam sine pudore dormiret. Quod videbatur facere per naturam, non per ebrietatem atque luxuriem.

7. Sed boni mores nihil ei profuerunt. Hac enim vita venerabilis, cum Platone semper, cum Aristotele, cum Tullio, cum Vergilio ceterisque veteribus agens alium quam exitum passus est. Nam cum temporibus Maximini, hominis saevi atque truculenti, pro consule Africam regeret, iam ex consulibus filio sibimet legato a senatu dato, cumque quidam rationalis acrius contra plurimos Afrorum saeviret quam Maximinus ipse pateretur, proscribens plurimos, interficiens multos et sdibi ultra procuratorem omnia vindicans, retunsus deinde a proconsule atque legato nobilibus et consularibus viris ipsis minaretur excidium, Afri tam insolentes iniurias ferre nequiverunt et primum ipsum rationalem adiunctis sibi plerique militibus occiderunt. Occiso deinde eo, cum iam orbis terrarum odio contra Maximinum arderet, coeperunt cogitare, quemadmodum seditio inter Maximinianos et rusticos vel Afros orta placaretur. Tunc quidam Mauricius nomine, potens apud Afros decurio, iuxta Tysdrum nobilissima posthac oratione apud plebem vel urbanam vel rusticanam in agro suo velut contionabundus est locutus :

8. "Gratias diis immortalibus, cives, quod occasionem dederunt, et quidem necesseriam, providendi nobis contra hominem furiosissimum Maximinum. Nos enim, qui procuratorem eius moribus et vitae consimilem occidimus, nisi facto imperatore salvi esse non possumus. Quodcirca, si placet, quoniam non longe est nobilissimus vir pro consule cum filio, consulari legato, quorum utrique mortem pestis illa est minata, sublata de vexillis purpura imperatores eos dicemus adhibitisque insignibus Romano iure firmabimus". Tunc adclamatum est: "Aequum est, iustum est. Giordane Auguste, di te servent. feliciter imperator es, cum filio imperes." His actis propere ventum est ad oppidum Tysdrum, inventusque senex venerabilis post iuris doctiorem iacens un lectulo, qui circumfusus purpura humi se abiecit ac retrectans elevatus est. Et cum aliud facere nihil posset, evitandi periculi gratia, quod (a) Maximinianis dubie, a fautoribus necessario imminebat, imperatorem se appellari senex passus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License