Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Gordiani I
    • Capp. IX-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IX-XII

9. Erat autem iam octogenarius et plurimis provinciis, ut diximus, ante praefuerat; populo Romano ita commendatus suis actibus erat, ut toto dignus videretur imperio. de rationali quidem occiso Gordianus ante nescierat. sed ubi rem conperit, iam mortis vicinus et filio magis tiomens, maluit honestas causas habere moriendi quam dedi vinculis et carceri Maximini. Appellato igitur Gordiano imperatore iuvenes, qui auctores huius facinoris erant, statuas Maximini deiecerunt, imagines perfregerunt, nomen publicitus eraserunt, ipsum etiam Gordianum Africanum appellaverunt. Addunt quidam Africani cognomentum Gordiano idcirco inditum, non quod in Africa impoerare coepisset, sed quod de Scipionum familia originem traheret. In plurimis autem libris invenio et hunc Gordianum et filium eius pariter imperatores appellatos et Antoninos cognominatos, alii vero Antonios. Post hoc Carthaginem ventum cum pompa regali et fascibus laureatis, filiusque legatus patris, exemplo Scipionum, ut Dexippus Graecae historiae scriptor auctor est, pari potestate succinctus est. Missa deinceps legatio Romam est cum litteris Gordianorum haec, quae gesta fuerant in Africa, indicans, quae per Valerianum, principem senatus, qui postea imperavit, gratanter accepta est. Missae sunt et ad amicos nobiles litterae, ut amines potentes et rem probarent et amiciores fierent ex amicis.

10. Sed tanta gratulationes factos contra Maximinum imperatores senatus accepit, ut non solum gesta haec probarent sed etiam vigintiviros eligerent, inter quos erat Maximinus sive Puppienus et Clodius Balbinus. Qui ambo imperatores sunt creati, posteaquam Gordiani duo in Africa interempti sunt. Illos sane viginti senatus ad hoc creaverat, ut divideret his Italicas regiones contra Maximinum pro Gordianis tuendas. Tunc legationes a Maximino Romam venerunt abolitionem praeteritorum spondentes. Sed vicit Gordianorum legatio, quae bona omnia pollicabatur, ita ut eidem crederetur et ingens militibus stipendium et populo agros atque congiara promittenti. Usque adeo autem magis Gordianis quam Maximinis est creditum, ut Vitalianus quidam, qui praetorianis militibus praeerat, per audacissimos quaestorem et milites iussu senatus occideretur, quod se antea crudeliter egerat, et tunc eius magis inmanitas timebatur, amica et familiaris moribus Maximini. De cuius morte haec fabella fertur. fictae sunt litterae Maximini, signatae quasi eiusdem anulo, et missi cum quaetore milites, qui eas ferrent, addentes quaedam praeter litteras secreto esse dicenda. Longam igitur porticum petiverunt, et cum ille ea, quae sibi erant secreto dicenda, perquireret, hortantibus, ut prius signum inspiceret epistolae, dum considerat, interemptus est. Persuasum deinde est militibus iussu Maximini Vitalianum interemptum. peractisque rebus in castris Gordianorum et littrerae et vultus sunt propositi.

11. Interest, ut senatus consultum, quo Gordiani imperatores appelati sunt et Maximinus hostis, litteris propagetur : non legitimo sed indicto senatus die consul iam domi conventus cum praetoribus, aedilibus et tribunis plebis venit in curiam. Praefectus urbi, cui nescio qui redoluerat et qui publicas litteras non acceperat, a conventu se abstinuit. sed profuit, nam consul ante solitas adclamationes, priusquam aliquid in Maximinum feleciter diceretur, ait : "P. c., Gordiani duo, pater et filius, ambo ex consulibus, unus vester pro consule, alter vester legatus, magno Afrorum consilio imperatores sunt appellati. Gratias igitur agamus Tysdritanae iuventuti, gratias Carthaginensi populo semper devoto : ad inmani nos belua, ab illa fera vindicaverunt. Quid timide auditis? Quid circumspicitis? Quid cunctamini? Hoc est quod semper optastis. Hostis est Maximinus : dii facient, ut esse iam desinat, et Gordiani senis felicitatem atque prudentiam, iuvenis virtutem atque constantiam laeti experiamur." Post haec litteras legit Gordianorum ad senatum et ad semissas. Tunc adclamavit senatus : "Dii vobis gratias. Liberati ab hostibus sumus : sic penitus liberemur. Maximinum hostem omnes iudicamus. Maximinum cum filio dis inferis devovemus. Gordianos Augustos appellamus. Gordianos principes agnoscimus. Imperatores de senatu dii conservent, imperatores nobiles victores videamus, imperatores nostros Roma videat. Hostes publicos qui occiderit, praemium meretur."

12. Dicit Iunius Cordus istud senatus consultum tacitum fuisse. Quod quale sit aut quare sic appellatum, brevi exponam : omnino exemplum senatus consulti taciti non aliud est hodie, quam quo vestra clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit, quae non sunt omnibus publicanda; de quibus adiurare etiam soletis, ne quis ante rem conpletam quicquam vel audiat vel intellegat. Hunc autem morem apud veteres necessitates publicae reppererunt, ut, si forte aliqua vis ab hostibus immineret, quae cogeret vel humilia captare consilia vel aliqua constituere, quae non prius oporteret dici quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare, senatus consultum tacitum fieret, ita ut non scribae, non servi publici, non censuales illis actibus interessent, senatores exciperent, senatores omnium officia censualium scribarumque conplerent, ne quid forte proderetur. Factum est ergo senatus consultum tacitum, ne res ad Maximinum perveniret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License