Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Gordiani I
    • Capp. XIII-XVI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XVI

13. Sed statim illa, ut se habent hominum mentes, eorum dumtaxat qui erubescunt per se ea nonagnosci, quae sciunt, et humiles se putant, si commissa non prodant, omnia comperit Maximinus, ita ut exemplum senatus consulti taciti acciperet, quod numquam antea fuerat factitatum. Extat denique eius epistola ad praefectum urbi talis : "Senatus consultum tacitrum nostrorum illorum principum legi, quod tu, praefectus urbi, factum esse fortasse non nostri, nam nec interfuisti. Cuius exemplum ad te misi, ut scires, quomodo Romanam rem p. regeres." Enarrari autem non potest, quae commotio fuerit Maximini, cum audivit contra se Africam descivisse. Nam senatus auctoritate percepta incurrere in parietes, vestem scindere, gladium arripere, quasi omnes posset occidere, prorsus fuere videbatur. Praefectus urbi acceptis litteris acrioribus populum et milites adlocutus est, dicens Maximinum iam occisum. Ex quo gaudium maius fuit, statimque deiectae sunt statuae atque imagines eius, qui hostis fuerat iudicatus. Usus est sane senatus pendente bello potestate, qua debuit. Nam delatores, calumniatores, procuratores et omnem illam faecem Maximinianae tyrannidis occidi iussit. Atque parum fuit quod senatus iudicaverat, illud populi iudicium fuit, quod occisi tracti sunt et in cloacam missi. Tunc est paefectus urbi Sabinus, consularis iam vir, fuste percussus occisus et in publico derelictus est.

14. Haec ubi comperit Maximinus, statim cohortatus est milites hoc genere contionis : "Sacrati conmilitones, immo etiam mi consecranei et quorum mecum plerique vere militatis, dum nos a Germania Romanam defendimus maiestatem, dum nos Illyricum a barbaris vindicamus, Afri Punicam praestiterunt. Nam duos nobis Gordianos, quorum alter senio ita fractus est, ut non possit adsurgere, alter ita luxurie perditus, ut debilitatem habeat pro senectute, imperatores fecerunt. Et ne hoc parum esset, factum Afrorum nobilisille senatus agnovit, et pro quorum liberis arma portamus, hi contra nos viginti viros statuerunt et omnes velut contra hostes sententias protulerunt. Quin immo agite, ut viros decet: properandum est ad urbem. Nam et viginti viri consulares contra nos lecti sunt, quibusque resistendum est nobis fortiter agentibus, vobis feleciter dimicantibus." Lentas militum mentes et non alacres animos hac contione et Maximinus ipse cognovit. Denique statim ad filium scripsit. qui longe post sequebatur, ut adceleraret, ne quid contra eum se absente milites cogitarent. Litterarum exemplum tale Iunius Cordus edidit: "Refert ad te stipator meus Tynchanius, quae gesta cognovi vel in Africa vel Romae, refert, quae sint militum mentes. Quaeso, quantum potes, prosperes, ne quid, ut solet, militaris turba plus faciat. Quid verear, ex eo audies, quem ad te misi."

15. Dum haec aguntur, in Africa contra duos Gordianos Capelianus quidam, Gordiano et in privata vita semper adversus et ab ipso imperatore iam, cum Mauros Maximini iussu regeret veteranus, dimissus, conlectis Mauris et tumultuaria manu accpeto a Gordiano successore Carthaginem petit, ad quem omnis fide Punica Carthaginiensium populus inclinavit. Gordianus tamen fortunam belli experiri cupiens filium suum iam natu grandiorem, quadraginta et sex annos agentem, quem tunc legati loco, ut diximus, habuerat, contra Capelianum et Maximinianos misit, virum de cuius moribus suo loco dicemus. Sed cum in re militari et Capelianus esset audacior et Gordianus iunior non tam exercitatus, quippe qui nobilitatis deliciis tardaretur, pugna commissa vincitur et in eodem bello interficitur.

16. Fertur autem tanta multitudino Gordiani partium in bello cecidisse, ut, cum diu quaesitum sit corpus Gordiani iunioris, non potuerit inveniri. Fuit praeterea ingens, quae raro in Africa est, tempestas, quae Gordiani exercitum ante bellum ita dissipavit, ut minus idonei milites proelio fierent, atque ita facilis esset Capeliani victoria. Haec ubi comperrit senior Gordianus, cum in Africa nihil praesidii et a Maximino multum timoris et fides Punica perurgueret, et acerrime Capelianus instaret, luctus deinde mentem atque animum fatigaret, laqueo vitam finivit. Hic exitus duorum Gordianorum fuit, quos ambos senatus Augustos appellavit et postea inter divos rettulit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License