Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Gordiani II
    • Capp. I-V
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Iulius Capitolinus. Vita Gordiani II

Capp. I-V

1. Hic Gordiani senis, proconsulis Africae, filius, qui cum patre et ab Afris et a senatu Augustus appellatus est, litteris et moribus clarus fuit praeter nobilitatem quam, ut nonnulli, ab Antoninis, ut plurimi, ab Antoniis duxit. Si quidem argumento ad probandam generis qualitatem alii hoc esse edisserant, quod Africanus Gordianus senior appellatus est cognomine Scipionum, quod domum Pompeianum in urbe habuit, quod Antoninorum cognomine semper est nuncupatus, quod Antonium filium suum ipse significari voluit in senatu : quae singulas videntur familias designare. Sed ego Iunium Cordum sequor, qui dicit ex omnibus his familiis Gordianorum coaluisse nobilitatem. Idem igitur natus patri primus ex Fabia Orestila, Antonini pronepote, unde Caesarum quoque familiam contingere videbatur. Et primis diebus sui natalis Antoninus est appellatus, mox in senatu Antonii nomen est editum, vulgo deinde Gordianus haberi coeptus.

2. In studiis gravissimae opinionis fuit, forma conspicuus, memoriae singularis, bonitatis insignis, adeo ut semper in scolis, si qui puerorum verberaretur, ille lacrimas non teneret. Sereno Sammonico, qui patris eius amicissimus, sibi autem praeceptor fuit, nimis acceptus et carus, usque adeo ut omnes libros Sereni Sammonici patris sui, qui censebantur as sexaginta et duo milia, [qui] Gordiano minori moriens ille relinqueret. Quod eum ad caelum tulit, si quidem tantae bibliothecae copia et splendore donatus in famam hominum litterarum decore pervenit. Quaesturam Heliogabalo auctore promeruit, idcirco quod luxurioso imperatori lascivia iuvenis, non tamen luxuriosa neque infamis, praedicata est. Praeturam Alexandro auctore urbanam tenuit, in qua tantus iurus dictionis gratia fuit, ut statim consulatum, quem pater sero acceperat, mereretur. Maximini seu eiusdem Alexandri temporibus ad proconsulatum patris missus legatus est a senatu atque illic ea, quae superius dicta sunt, contigerunt.

3. Fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc rosa, nunc mastice, nunc absentio ceterisque rebus, quibus gula maxime delectatur. Cibi parcus, ita ut intra punctum temporis vel prandium si pranderet, vel cenam finiret. Mulierum cupidissimus; habuisse enim decretas sibi concubinas viginti et duas fertur, ex quibus omnibus ternos et quaternos filios dereliquit. Appellatus est sui temporis Priamus, quem vulgo iocantes, quod esset natura propensior, Priapum, non Priamum, saepe vocitarunt. Vixit in deliciis, in hortis, in balneis, in amoenissimis nemoribus, nec pater aspernatus est, sapessime dicens illum quandocumque in summa claritate cito esse moriturum. Nec tamen in vita sua fortitudine bonis umquam degeneravit, semperque inter inlustrissimos fuit cives nec rei p. ad consultationem defuit. Denique etiam senatus libentissime illum Augustum appellavit atque in eo spem publicam posuit. Vestitu cultissimus, servis et omnibus suis carus. Cordus dicit uxorem eum numquam habere voluisse. Contra Dexippus putat eius filium esse Gordiamum tertium, qui post hoc cum Balbino et Puppieno sive Maximo puerulus est adeptus imperium.

4. Cum senior Gordianus mathematicum aliquando consuleret de genitura huius, respondisse ille dicitur hunc et filium imperatoris et patrem ipsum imperatorem futurum. Et cum senior Gordianus rideret, ostendisse constellationem mathematicum ferunt et de libris veteribus dictasse, ita ut probaret se vera dixisse. Qui quidem et seni et iuveni et diem et genus mortis et loca, quibus essent perituri, opstinata constantia e veritae praedixit. Quae omnia postea Gordiano senior in Africa, iam imperator et quando nihil timebat, narasse perhibetur, de morte quin etiam sua filiique et de genere mortis dixisse. Cantabat praeterea versus senex, cum Gordianum filium vidisset, hos saepissime :

Ostendent terris hunc tantum {hunc} fata neque ultra
esse sinent. Nimium vobis Romana propago
visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.

Extant dicta et soluta oratione et versibus Gordiani iunioris, quae hodie ab eius adfinibus frequentantur, non magna, non minima sed media et quae appareat hominis esse ingeniosi sed luxuriantis et suum deserentis ingenium.

5. Pomorum et olerum avidissimus fuit, in reliquo ciborum genere parcissimus, ut semper pomorum aliquid recentium devoraret. Frigidarum percupidus nec facile per aestatem nisi frigidas et quam plurimas bibit. Et erat corporis vasti, quare magis ad frigidas urguebatur. Haec de Gordiano iuniore digna memoratu comperimus : non enim nobis talia dicenda sunt, quae Iunius Cordus ridicule ac stulte composuit de voluptatibus domesticis ceterisque infirmis rebus. Quare qui velit scire, ipsum legat Cordum, qui dicit, et quos servos habuerit unusquisque principum et quos amicos et quot paenulas quotve clamydes, quorum etiam scientia nulli rei prodest, si quidem ea debeant in historia poni ab historiografis, quae aut fugienda sint aut sequenda. Sane quod praetermitttnedum esse non censui, quia mirabile visum est, lectum apud Vulcatium Terentianum, qui et ipse historiam sui temporis scripsit, in litteras misi Gordianum seniorem Augusti vultum sic repraesentasse, ut et vocem et morem et staturam eiusdem ostentare videretur, filium vero Pompeio simillimum visum, quamvis Pompeius obesi corporis fuisse denegetur, nepotem autem, cuius etiam nunc imagines videmus, Scipionis Asiatici faciem rettulisse. Quod pro sui admiratione tacendum esse non credidi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License