Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Gordiani III
    • Capp. I-IV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Iulius Capitolinus. Vita Gordiani III

Capp. I-IV

1. Post mortem duorum Gordianorum senatus trepidus et Maximinum vehementius timens ex viginti viris, quos ad rem p. tuendam delegerat. Puppienum sive Maximum et Clodium Balbinum Augustos appellavit, ambos ex consulibus. Tunc populus et milites Gordianum parvulumn annos agentem, ut plerique adserunt, undecim, ut nonnulli, tredecim, ut Iunius Cordus dicit, sedecim - nam vicesimo et secundo anno eum perisse adserit - petiverunt, ut Caesar appellaretur; raptusque ad senatum atque inde in contione positus indumento imperatorio tectus Caesar est nuncupatus. Hic natus est, ut plures adserunt, ex filia Gordiani, ut unus aut duo - nam amplius invenire non potui - ex filio, qui in Africa perit. Gordianus scilicet Caesar factus quod apud matrem educatus est et, cum extinctis Maximinis Maximus etiam et Balbinus militari seditione interempti essent, qui biennio imperaverant, Gordianus adulescens, qui Caesar eatenus fuerat, et a militibus et populo et a senatu et ab omnibus gentibus ingenti amore, ingenti studio et gratia Augustus est appellatus. Amabatur autem merito avi et avunculi sive patris, qui ambo pro senatu et pro p. R. contra Maximinum arma sumpserunt et militari vel morte vel necessitate perierunt. Post hoc veterani ad curiam venerunt, ut discerent, quid actum esset. Ex quibus duo ingressi Capitolium, cum illic senatus ageretur, ante ipsam aram a Gallicano ex consulibus et Maecena ex ducibus interempti sunt, atque bellum intestinum ortum est, cum esset armati etiam senatores, ignorantibus veteranis, quod Gordianus adulescens solus teneret imperium.

2. Dexippus quidem adseverat ex filio Gordiani tertium Gordianum esse natum. Et posteaquam constitit apud veteranos quoque solum Gordianum imperare, inter populum et milites ac veteranos pax roborata est, et hic finis belli intestini fuit, cum esset delatus Gordiano puero consulatus. Sed indicium non diu imperaturi Gordiani hoc fuit, quod eclipsis solis facta est, ut nos crederetur neque sine luminibus accensis quicquam agi posset. Post haec tamen voluptatibus et deliciis populus Romanus vacavit, ut ea, quae fuerant aspere gesta mitigaret. Venusto et Sabino conss. inita est factio in Africa contra Gordianum tertium duce Sabiniano; quem Gordianus per praesidem Mauretaniae obsessis coniuratis ita oppressit, ut ad eum tradendum Carthaginem omnes venirent et crimina confidenes et veniam sceleribus postulantes. Finita igitur sollicitudine in Africa Gordiano iam iterum et Pompeiano conss. bellum Persicum natum est. Quando et adulescens Gordianus, priusquam ad bellum profisceretur, [et] duxit uxorem filiam Misithei, doctissimi viri, quem causa eloquentiae dignum parentela sua putavit et praefectum statim fecit. Post quod non puerile iam et contemptibile videbatur imperium, si quidem et optimi soceri consiliis adiuvaretur et ipse pro pietate aliquantulum saperet nec per spadones ac ministros aulicos matris vel ignorantia vel coniventia venderetur.

3. Extat denique et soceri eius ad eum epistolo et ipsius Gordiani ad socerum, qua intellegitur eius saeculum emendatius ac diligentius socero adiuvante perfectum. Quarum exemplum hoc est : "Domino filio et Augusto Misitheus socer et praefectus. Evasisse nos gravem temporum maculam, qua per spadones et per illos, qui amici tibi videbantur - erant autem vehementes inimici - omnia vendebantur, voluptati est eo magis, quo tibi gratior emendatio est, ut, si qua vitia fuerunt, tua non fuisse satis constet, mi fili venerabilis. Neque enim quisquam ferre potuit datas eunuchis suffragantibus militum praeposituras, negatum laboribus praemium, aut interemptos aut liberatos pro libidine atque mercede, quos non decebat, vacuatum aerarium, per eos, qui cottidie te insidiosissime frequentabant, initas factiones, ut tu deciperis, cum inter se de bonis pessimi quique haberent ante consilia tibimet suggerenda, bonos pellerent, detestandos insinuarent, omnes postremo tuas fabulas venderent. Diis igitur gratias, quod volente te ipso emendanta res p. est. Delectat sane boni esse principis socerum et eius, qui omnia requirat et omnia velit scire et qui pepulerit homines, per quos antea velut in auctione positus nundinatus est".

4. Item Gordiani ad ipsum : "Imperator Gordianus Augustus Misitheo patri et praefecto. Nisi dii omnipotentes Romanum tuerentur imperium, etiam nunc per emptos spadones velut in hasta positi venderemur. Denique nunc demum intellego neque Feliciones praetorianis cohortibus praeponi debuisse, neque Serapammoni quartam legionem credendam fuisse, et, ut omnia dinumerare mittam, multa non esse facienda quae feci; sed diis gratias, quod te insinuante, qui nihil vendis, didici ea, quae inclusus scire non poteram. Quid enim facerem, quod et mater nos venderet et consilio cum Gaudiano et Reverendo et Montano habito vel laudaret aliquos vel vituperaret, et illorum consensu quasi etiam, quod dixerat, adprobarem? Mi pater, verum audias velim : miser est imperator, apud quem vera reticentur, qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est, ut audiat et vel audita vel a plurimis roborata confirmet". His epistolis intellectum est adulescentem soceri consiliis emendatum atque correctum. Et Misithei quidem epistolam Graecam quidam fuisse dicunt, sed in hanc sententiam. Tantum autem valuit eius gravitas et sanctimonia, ut ex obscurissimo praeter nobilitatem gestis etiam Gordianum clarum principem fecerit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License