Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Gordiani III
    • Capp. V-VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. V-VIII

5. Fuit terrae motus eo usque gravis imperante Gordiano, ut civitates etiam terrae hiatu cum populis deperirent. Ob quae sacrificia per totam urbem totumque orbem terrarum ingentia celebrata sunt. Et Cordus quidem dicit inspectis libris Sibyllinis celebratisque omnibus, quae illic iussa videbantur, mundanum malum esse sedatum. Sedato terrae motu Praetextato et Attico conss. Gordianus aperto Iano gemino, quod signum erat indicti belli, profectus est contra Persas cum exercitu ingenti et tanto auro, ut vel vexiliis vel militibus facile Persas evinceret. Fecit iter in Moesiam atque in ipso procinctu, quidquid hostium in Thraciis fuit, delevit, fugavit, expulit atque summovit. Inde per Syriam Antiochiam veni, quae a Persis iam tenebatur. Illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit ac Sapore Persarum rege post Artaxerxen summoto, et Antiochiam recepit et Carras et Nisibin, quae omnia sub Persarum imperio erant.

6. Rex sane Persarum tantum Gordianum principem timuit, ut, cum instructus esset et suis copiis et nostris, tamen civitatibus ipse praesidia sponte deduceret easque integras suis civibus redderet, ita ut nihil, quod ad eorum fortunas pertineret, adtaminaret. Sed haec omnia per Misetheum, socerum Gordiani eundemque praefectum, gesta sunt. Effectum denique est, ut Persae, qui iam in Italia timebantur, in regnum suum pugnante Gordiano redirent totumque orientem Romana res p. detineret. Extat oratio Gordiani ad senatum, qua de rebus gestis suis scribens Misitheo praefecto uso et socero ingentes gratias agit. Cuis partem indidi, ut ex eo vera cognosceres : "Post haec, p.c., quae, dum iter agimus, gesta sunt quaeque ubique singulis triumphis digna sunt actitata, etiam Persas, ut brevi multa conectam, ab Antiochensium cervicibus, quas iam nexas Persico ferro gerebant, et reges Persarum, et leges amovimus. Carras deinde ceterasque urbes imperio Romano reddidimus. Nisibin usque pervenimus et, si dii faverint, Ctesifonta usque veniemus. Valeat tantum Misitheus praefectus et parens noster, cuius ductu et dispositione et haec transegimus et reliqua transigemus. Vestrum est igitur supplicationes decernere, nos diis commendare, Misitheo gratias agere". His in senatu lectis quadrigae elefantorum Gordiano decretae sunt, utpote qui Persas vicisset, ut triumpho Persico triumpharet, Misitheo autem quadrigae sex equorum et triumphalis currus et titulus huismodi : "Misitheo eminenti viro, parenti principum, praetorii praefecto, totius orbis tutori, restitutori rei p. senatus populusque Romanus vicem reddidit".

7. Sed ista felicitas longior esse non potuit. Nam Misitheus, quantum plerique dicunt, artibus Philippi, qui post eum praefectus praetorii est factus, ut alii, morbo extinctus est herede Romana re p., ut quicquid eius fuerat, vectigalibus urbis accederet. Cuis viri tanta in re p. dispositio fuit, ut nulla esset umquam civitas limitanea potior et quae posset exercitum p. R. ac principem ferre, quae totius anni in aceto, frumento et larido atque hordeo et paleis condita non haberet, minores vero urbes aliae triginta dierum, aliae quadraginta, nonnullae duum mensium, quae minimum, quindecim dierum. Idem cum esset praefectus, arma militum semper inspexit. Nullum senem militare passus est, nullum puerum annonas accipere. Castra omnia et fossatorum circumibat, noctibus etiam plerumque vigilias frequentabat. Amabaturque ab omnibus, quod sic et rem p. amaret et principem. Tribuni eum et duces usque adeo timuerunt et amarunt, ut neque vellent peccare neque ulla ex parte peccarent. Philippus eum propter pleraque vehementer timuisse fertur atque ob hoc per medicos insidias eius vitae parasse, et quidem hoc genere; nam cum effusione alvi Misitheus laboraret atque a medicis sistendi ventris gratia poculorum iuberetur accipere, mutatis, quae fuerunt parata, id fertur datum, quo magis solveretur. Atque ita examinatus est.

8. Quo mortuo Arriano et Papo conss. in eius locum praefectus praetorii factus est Philippus Arabs, humili genere natus, sed superbus, qui se in novitate atque enormitate fortunae non tenuit, ita ut statim Gordiano, qui eum in locum parentis adsciverat, insidias per milites faceret, quae tales fuerunt. Misitheus tantum ubique, quantum diximus, habuerat conditorum, ut vacillare dispositio Romana non posset; verum artibus Philippi primum naves frumentariae sunt aversae, deinde in ea loca deducti sunt milites, in quibus annonari non posset. Hinc Gordiano infestos milites statim reddidit, non intellegentes artibus Philippi iuvenem esse deceptum. Sed Philippus etiam hoc addidit, ut rumorem per milites spargeret adulescentem esse Gordianum, imperium non posse regere, melius esse illum imperare, qui militem gubernaret, qui rem publicam sciret. Corrupit praeterea etiam principes, effectumque, ut palam Philippus ad imperium posceretur. Amici Gordiani primo vehementissime resistebamt, sed cum milites fame vincerentur, imperium Philippo mandatum est, iussumque a militibus, ut quasi tutor eius Philippus cum eodem Gordiano pariter imperaret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License