Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Gordiani III
    • Capp. IX-XIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. IX-XIII

9. Suscepto igitur imperio, cum et Philippus se contra Gordianum superbissime ageret et ille se imperatorum prolem et virum nobilissimae familiae recognosceret nec ferre posset inprobitatem hominis ignobilis, apud duces et milites adstante praefecto Maecio Gordiano, adfini suo, in tribunali conquestus est, sperans posse imperium Philippo abrogari. Sed hac conquestione nihil egit, cum illum incusasset, quod immemor beneficiorum eius sibi minus gratus exsisteret. Et cum milites rogasset, cum aperte duces ambisset, factione Philippi minor apud omnes fuit. Denique cum se videret minorem haberi, petit, ut aequale saltem inter eos esset imperium, nec impetravit. Dehinc petit, ut loco Caesaris haberetur, neque id optinuit. Petit etiam, ut praefecti loco esset Philippo, quod et ipsum negatum est. Ultimae preces fuerunt, ut eum Philippus pro duce haberet et pateretur vivere. Ad quod quidem paene consenserat Philippus, ipse tacitus sed omnia per amicos agens nutibus atque consiliis. Verum cum secum ipse cogitaret amore populi R. et senatus circa Gordianum et totius Africae ac Syriae totiusque orbis Romani, cum et nobilis esset et nepos ac filius imperatorum et bellis gravibus totam re p. liberasset, posse fieri, ut ficta quandocumque militum voluntate Gordiano redderetur imperium, re recenti cum in Gordianum irae militum famis causa vehementes essent, clamantem e conspectu duci iussit ac dispoliari et occidi. Quod cum primo dilatum esset, post, ut iussit, impletum est. Ita Philippus impie, non iure optinuit imperium.

10. Imperavit Gordianus annis sex. Asiae dum haec agerentur Argum Scytharum rex finitimorum regan vastabat, maxime quod conpererat Misitheum perisse, cuius consilio res p. fuerat gubernata. Philippus autem, ne a crudelitate nancisci videretur imperium, Romam litteras misit, quibus scripsit Gordianum morbo perisse seque a cunctis militibus electum. Nec defuit, ut senatus de his rebus, quas non noverat, falleretur. Appellato igitur pricipe Philippo et Augusto nuncupato Gordianum adulescentem inter deos rettulit. Fuit iuvenis laetus, pulcher, amabilis, gratus omnibus, in vita iocundus, in litteris nobilis, prorsus ut nihil preter aetatem deesset imperio. Amatus est a populo et senatu et militibus ante Philippi factionem ita ut nemo principum. Cordus dicit omnes milites eum filium appellasse, ab omni senatu filium dictum, omnem populum delicias suas Gordianum dixisse. Denique Philippus, cum eum interfecisset, neque imagines eius tollere neque statuas deponere neque nomen abradere, sed divum semper appellans etiam apud ipsos milites, cum quibus factionem fecerat, serio animo et peregrina calliditate veneratus est.

11. Domus Gordianorum etiam nunc extat, quam iste Gordianus pulcherrime exornavit. Est villa eorum via Praenestina ducentas columnas in tetrastylo habens, quarum quinquaginta Carysteae quinquaginta Claudianae, quinquaginta Synnades, quinquaginta Numidicae pari mensura sunt. In qua basilicae centenariae tres, cetera huic operi convenientia et thermae, quales praeter urbem, ut tunc, nusquam in urbe terrarum. Familiae Gordiani hoc senatus decrevit, ut a tutelis atque a legationibus et a publicis necessitatibus, nisi si vellent, posteri eius semper vacarent. Opera Gordiani Romae nulla extant, praeter quaedam nymfia et balneas. Sed balneae privatis hominibus fuerunt et ab eo in usum privatum exornatae sunt. Instituerat porticum in campo Martio sub colle pedum mille, ita ut ab altera parte aeque mille pedum porticus fieret atque inter virdiaria essent, lauro, myrto et buxo frequentata, medium vero lithostrotum brevibus columnis altrinsecus positis et sigillis per pedes mille, quod esset deambulatorium, ita ut in capite basilica esset pedum quingentorum. Cogitaverat praeterea cum Misitheo, ut post basilicam thermas aestivas sui nominis faceret, ita ut hiemales in principio porticum poneret, ne sine usu essent vel virdiaria vel porticus. Sed haec omnia hunc privatorum et possessionibus et hortis et aedificiis occupata sunt.

12. Fuerunt sub Gordiano Romae elefanti triginta et duo, quorum ipse duodecim miserat, Alexander decem, alces decem, tigres decem, leones mansueti sexaginta, leopardi mansueti triginta, belbi, id es yaenae, decem, gladiatorum fiscalium paria mille, hippopotami sex, rinoceros unus, arcoleontes decem, camelopardali decem, onagri viginti, equi feri quadraginta et cetera huius modi animalia innumera et diversa, quae omnia Philippus ludis saecularibus vel dedit vel occidit; has autem omnes feras mansuetas et praeterea efferatas parabat ad triumphum Persicum. Quod votum publicum nihil valuit. Nam omnia haec Philippus exhibuit saecularibus ludis et muneribus atque circensibus, cum millesimum annum a condita urbe in consulatu suo et filii sui celebravit. Quod de C. Caesare memoriae traditum est, hoc etiam de Gordiano Cordus evenisse perscribit; nam omnes, quicumque illum gladio adpetiverunt (qui novem fuisse dicuntur), postea interemptis [a] Philippis se sua manu suisque gladiis et isdem, quibus illum percusserant, interemisse dicuntur.

13. Trium igitur Gordianorum haec fuit vita, qui omnes Augusti appellati sunt. Gordiano sepulchrum milites apud Circesium castrum fecerunt in finibus Persidis, titulum huius modi addentes et Graecis et Latinis et persicis et Iudaicis et Aegyptiacis litteris, ut ab omnibus legerentur : "Divo Gordiano victori Persarum, victori Gothorum, victori Sarmatarum, depulsori Romanarum seditionum, victori Germanorum, sed non victori Philipporum". Quod ideo videbatur additum, quia in campis Philippis ab Alanis tumultuario proelio victus abscesserat, simul etiam quod a Philippis videbatur occisus. Quem titulum evertisse Licinius dicitur eo tempore, quo est nanctus imperium, cum se vellet videri a Philippis originem trahere. Quae omnia, Constantine maxime, idcirco sum persecutus, ne quis tuae cognitioni deesset, quod dignum scientia videretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License