Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Maximi et Balbini
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Iulius Capitolinus. Vita Maximi et Balbini

Capp. I-III

1. Interemptis in Africa Gordiano seniore cum filio, cum Maximinus ad urbem furens veniret, ut, quod Gordiani Augusti appellati fuerant, vindicaret, senatus praetrepidus in aedem Concordiae VII. idus Iunias concurrit, Iudis Apollinaribus, remedium contra furorem hominis improbissimi requirens. Cum igitur duo consulares et eminentes quidem viri, Maximus et BAlbinus (quorum Maximus a plerisque in historia reticetur et loco eius Puppieni nomen infertur, cum et Dexippus et Arrianus Maximum et Balbinum dicant electos contra Maximinum post Gordianos), quorum alter bonitate, virtute alter ac severitate clari habebantur, ingressi essent curiam ac praecipue timorem Maximini adventus fronte ostenderent, referente consule de aliis rebus, qui primam sententiam erat dicturus, sic exorsus est : "Minora vos sollicitant, et prope aniles res ferventissimo tempore tractamus in curia. Quid enim opus de restitutione templorum, de basilicae ornatu, de thermis Titianis, de exaedificatione amphitheatri agere, cum immineat Maximinus, quem hostem mecum ante dixistis, Gordiani duo, in quibus praesidium fuerat, interempti sint, neque in praesenti ullum sit auxillium, quo respirare possimus? Agite igitur, p.c., principes dicite. Quid moramini? Ne, dum singulatim pertimescitis, intimore potius quam in virtute opprimamini."

2. Post haec tacentibus cunctis, cum Maximus, qui et natu grandior erat et meritis et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coepisset. Quae ostenderet duos principes esse faciendos, Vectius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato consule, ut sibi dicere atque interfari liceret, sic exorsus est : "Scio, p.c., hanc rebus novis inesse oportere constantiam, ut rapienda sint consilia, non quaerenda, verbis quin etiam plurimis abstinendum sit atque sententiis, ubi res perurguent. Cervices suas quisque respiciat, uxorem ac liberos cogitet, avitas patriasque fortunas : quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus, truculentus, inmanis, causa vero, ut sibi videtur, satis iusta truculentior. Ille quadrato agmine castris ubique positis ad urbem tendit, vos sedendo et consultando diem teritis. Longa oratione opus non est : faciendus est imperator, immo faciendi sunt principes, unus qui in urbe resideat, alter qui obviam cum exercitu latronibus pergat. Ego principes dico, vos firmate, si placet, sin minus, meliores ostendite : Maximum igitur atque Balbinum, quorum unus in re militari tantus est, ut novitatem generis splendore virtutis evexerit, alter ita clarus nobilitate est, ut et morum lenitate rei p. sit necessarius et vitae sanctimonia, quam a prima aetate in studiis semper ac litteris tenuit. Habetis sententiam, p.c., mihi fortasse periculosiorem quam vobis, sed nec vobis satis tutam, si non aut hos principes feceritis." Post haec adclamatum est uno consensu : "Aequum est, iustum est. Sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime et Balbine Augusti, dii vos servent. Di vos principes fecerunt, di vos conservent. Vos senatum a latronibus vindicate, vobis bellum contra latrones mandamus. Hostis publicus Maximinus cum filio pereat, hostem publicum vos persequimini. Felices vos iudicio senatus, felicem rem p. vestro imperio. Quod vobis senatus detulit, fortiter agite; quod vobis senatus detulit, libenter accipite."

3. His atque aliis adclamationibus imperatores facti sunt Maximus atque Balbinus. Egressi igitur e senatu primum Capitolium escenderunt ac rem divinam fecerunt. Deinde ad rostra populum convocarunt. Ubi cum orationem de senatus ententia et de sua electione habuissent, p.R. cum militibus, qui forte convenerant, adclamavit : "Gordianum Caesarem omnes rogamus." Hic nepos erat Gordiani ex filio, qui est in Africa occisus, annum agens aetatis quartum decimum, ut plerique dicunt. Qui statim raptus est et novo genere senatus consulti, cum eadem die senatus consultum factum esset, inductus in curiam Caesar est appellatus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License