7. Balbinus
nobilissimus et iterum consul, rector provinciarum infinitarum. Nam et Asiam et
Africam et Bithyniam et Galatiam et Pontum et Thracias et Gallias civilibus
administrationibus rexerat, ducto nonnumquam exercitu, sed rebus bellicis minor
fuerat quam in civilibus; attamen bonitate, nimia sanctitate ac verecundia
ingentem sibi amorem conlocaverat. Familiae vetustissimae, ut ipse dicebat, a
Balbo Cornelio Theofane originem ducens, qui per Gnaeum Pompeium civitatem
meruerat, cum esset suae patriae nobilissimus idemque historiae scriptor.
Statura aeque procerus, corporis qualitate conspicuus, in voluptatibus nimius.
Quem quidem adiuvabat divitiarum abundantia, nam erat et a maioribus dives et
multa hereditatibus per se ipse collegerat. Eloquentia clarus, poemate inter
sui temporis poetas praecipuus. Vini, cibi, rei Veneriae avidus, vestitu
cultus, nec quicquam defuit. Quod illum populo non commendabilem redderet. Amabilis etiam senatui
fuit. Haec de utriusque vita conperimus. Denique nonnulli, quemadmodum Catonem
et Caesarem Sallustius comparat, ita hunc quoque conparandum putarunt, ut
alterum severum, clementem alterum, bonum illum, istum constantem, illum nihil
largentem, hunc afluentem copiis omnibus dicerent.
8.
Haec de moribus atque genere. Decretis
ergo omnibus imperatoriis honoribus atque insignibus, percepta tribunicia
potestate, iure proconsulari, pontificatu maximo, patris etiam patriae nomine
inierunt imperium. Sed dum in Capitolio rem divinam faciunt, populus R. imperio
Maximi contradixit. Timebant enim severitatem eius homines vulgares quam et
senatui acceptissimam et sibi adversissimam esse credebant. Quare factum est,
ut diximus, ut Gordianum adulescentulum principem peterent, qui statim factus
est nec prius permissi sunt ad Palatium stipati armatis ire, quam nepotem
Gordiani Caesaris nomine nuncuparunt. His gestis celebratisque sacris, datis
ludis scaenicis ludisque circensibus, gladiatorio etiam munere Maximus
susceptis votis in Capitolio ad bellum contra Maximinum missus est cum exercitu
ingenti, praetorianis Romae manentibus. Unde autem mos tractus sit, ut
proficiscentes ad bellum imperatores munus gladiatorium et venatus darent,
breviter dicendum est. Multi dicunt apud veteres hanc devotionem contra hostes
factam, ut civium sanguine litato specie pugnarum se Nemesis, id est vis
quaedam Fortunae, satiaret. Alii hoc litteris tradunt, quod veri similius
credo, ituros ad bellum Romanos debuisse pugnas videre et vulnera et ferrum et
nudos inter se coorientes, nec in bello armatos hostes timerent aut vulnera et
sanguinem perhorrescerent.
9.
Et Maximo quidem ad bellum profecto Romae praetoriani remanserunt. Inter quos
et populum tanta seditio fuit, ut ad bellumintestinumveniretur, urbis Romae
pars maxima incenderetur, templa foedarentur, omnes plateae cruore
polluerentur, cum Balbinus, homo lenior, seditionem sedare non posset. Nam et in publicum
processit, manus singulis quibusque tetendit et paene ictum lapidis passus est,
ut alii dicunt, etiam fuste percussus est. Neque sedasset tumultum, nisi
infantem Gordianum purpuratum ad populum longissimi hominis collo superpositum
produxisset. Quo viso populus et milites usque adeo placati sunt, ut amore
illius in concordiam redirent. Neque umquam quisquam in illa aetate sic amatus
est merito avi et avunculi, qui pro p. R. contra Maximinum in Africa vitam
finiverant; tantum apud Romanos memoria bonarum rerum valet.
|