Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Maximi et Balbini
    • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

10. Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes regiones consulares, praetorios, quaestorios, aedilicios, tribunicios etiam viros misit, ita ut unaquaeque civitas, ut per singulas urbes Maximinus fatigaretur. Iussum tunc tamen, ut omnia ex agris in civitates colligerentur, ne quis hostis publicus inveniret. Scriptum est praeterea ad omnes provincias missis frumentariis iussumque, ut, quicumque Maximinum iuvisset, inhostium numero duceretur. Inter haec Romae iterum seditiones inter populum et milites ortae sunt. Et cum mille edicta Balbinus proponeret nec audiretur, veterani se in castra praetoria contulerunt cum ipsis praetorianis, quos coepit populus obsidere. Nec umquam ad amicitiam essent redacti, nisi fistulas aquarias populus incidsset. In urbe autem, priusquam dictum esset milites pacatos venire, et tegulae de tectis iactae sunt et omnia, quae in domibus erant, vasa proiecta. Atque ideo maior pars civitatis perit et multorum divitiae. Nam latrones se militibus miscuerunt ad vastanda ea, quae norant ubi repperirent.

11. Cum haec Romae geruntur, Maximus sive Puppienus apud Ravennam bellum parabat ingenti apparatu, timens vehementissime Maximinum, de quo saepissime dicebat se non contra hominem, sed contra Cyclopem bellum gerere. Et Maximinus quidem apud Aquleiam ita victus est, ut a suis occideretur, caputque eius et filii perlatum est Ravennam, quod a Maximo Romam transmissum est. Non tacenda hoc loco devotio est Aquileiensium pro Romanis, qui etiam crines mulierum pro nervis ad sagittas emittendas adhibuisse dicuntur. Tantum sane laetitiae fuit in Balbino, qui plus timebat, ut hecatomben faceret, statim Maximini caput adlatum est. Hecatombe autem tale sacrificium est : centum arae uno in loco caespiticiae extruuntur, et ad eas centum sues, centum oves mactantur. Iam, si imperatorium sacrificium sit, centem leones, centum aquilae et cetera huius modi animalia centena feriuntur. Quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicentur, cum pestilentia laborarent, et a multis imperatoribus id celebratum constat.

12. His igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem e Ravennati cum exercitu integro et copiis expectabat, si quidem Maximinus ab oppidanis Aquileiensibus et paucis, qui illic erant, militibus et Crispino ac Menofilo consularibus, qui a senatu missi fuerant, victus est. Ipse autem Maximus Aquileiam idcirco accesserat, ut omnia tuta et integra usque ad Alpes relinqueret ac, si quae essent barbarorum, qui Maximino faverant, reliquiae, compesceret. Missi sunt denique ad eum legati senatores viginti, quorum nomina sunt apud Cordum, (in his consulares quattuor, praetorii octo, octo quaestorii) cum coronis et senatus consulto, in quo ei statuae auratae equestres decernebantur. Ex quo quidem Balbinus subiratus est, dicens Maximum minus quam se laborasse, cum ipse domi tanta bella compressisset, ille autem otiosus apud Ravennam sedisset. Sed tantum valet velle, ut Maximo, quia profectus est contra Maximinum, etiam victoria decerneretur. Quam impletam ille nescivit. Exercitu igitur suscepto Maximini ad urbem cum ingenti pompa et multitudine Maximus venit, maerentibus militibus, quod eum imperatorem, quem ipsi delegerant, perdiderant et oes habebant, quos senatus legerat. Nec dissimulari potertat maeror, qui apparebat in frontibus singulorum; et iam quidem nec verbis abstinebatur, quamvis Maximus et apud milites saepe dixisset oblivionem praeteritorum esse debere et stipendia mnagna donasset et auxilia in ea loca, quae delegerant, dimisisset. Sed animi militum semel inbuti odio refrenari nequeunt. Denique cum audissent senatus adclamatioines, quae milites tangerent, acriores contra Maximum et Balbienum extiterunt, secum cotidie cogitantes, quos imperatores facere deberent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License