Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Maximi et Balbini
    • Capp. XIII-XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XV

13. Senatus consulti autem, quo moti sunt, haec forma est : cum ingredienti urbem Maximo Balbienus et Gordianus et senatus et populus Romanus obviam processissent, adclamationes primum publicae fuerunt, quae milites contingerent. Inde in senatum itum est, ubi post illa, quae communia solent esse festa, dictum est : "Sapienter electi principes sic agunt, per inperitos electi principes sic pereunt," cum constaret a militibus factum Maximinum, Balbinum autem et Maximum a senatoribus. His auditis milites gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare de militibus videbatur. Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna moderatione gaudente senatu et p. R. regebant; senatui plurimum deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res bellicas pulcherrime disponebant. Et cum iam paratum esset, ut contras Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes occidendorum principum, cum primo invenire vix possent, quia Germani stipabant Maximum atque Balbinum, cotidie ingravescebant.

14. Et erant quidem discordiae inter Balbinum et Maximum, sed tacitae et quae intellegerentur potius quam viderentur, cum Balbinus Maximum quasi ignobilem contemneret, Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. Qua re occasio militibus data est intelligentibus facile discordes imperatores posse interfeci. ludis denique scaenicis, cum multi et milites et aulici occupati essent, et in Palatio soli cum Germanis principes remansissent, inpetum in eos fecerunt. Turbantibus igitur militibus, cum primum nuntiatum esset Maximo turbam illam tempestatemque vix evadi posse, nisi ad Germanos mitteretur, et forte in alia parte Palati Germani cum Balbino essent, mittit ad Balbinum Maximus petens, ut ei praesidium mitteret. Sed ille suspicatus, quod contra se eos peteret, quem putabat monarchiam velle, primum frustatus est, deinde usque ad litem perventum est. In hac tamen seditione illis contendentibus milites supervenerunt atque ambos eos nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniuris produxerunt et per mediam civitatem ad castra rapotare voluerunt magna ex parte laniatos. Sed ubi conpererunt Germanos ad defensionem illorum supervenire, ambos occiderunt et in itinere medio reliquerunt. Inter haec Gordianus Caesar sublatus a militibus imperator est appellatus id est Augustus, quia non erat alius in praesenti, insultantibus militibus senatui et populo, qui se statim in castra receperunt. Germani sane, ne sine causa pugnarent occisis iam imperatoribus suis, extra urbem, ubi suos habebant, se contulerunt.

15. Hunc finem habuerunt boni imperatores, indignum vita et moribus suis : nam neque Maximo sive Pupieno fortius neque balbino benignius fuit quicquam, quod in re ipsa intellegi potest; neque enim, cum esset potestas, malos senatus eligeret. Huc accedit quod multis honoribus ac potestatibus explorati sunt, cum alter bis consul et praefectus urbis, alter bis consul et praefectus ad imperium longaevi pervenissent, amabiles senatui et populoi etiam, qui Maximum iam leviter pertimescebant. Haec sunt, quae de Maximo ex Herodiano, Graeco scriptore, magna ex parte collegimus. Sed multi non a Maximo, verum a Puppieno imperatore victum apud Aquileiam Maximinum esse dixerunt, et iopsum cum Balbino esse occisum, ita ut Maximi nomen praetereant. Tanta est autem historicorum inter se certantium inperitia vel usurpatio, ut multi eundem Maximum quem Puppienum velint dici, cum Herodianus, vitae suae temporum scriptor, Maximum dicat, non Puppienum, cum et Dexippus, Graecorum scriptor, Maximum et Balbinum imperatores dicat factos contra Maximinum post Gordianos duos et a Maximo victum Maximinum, non per Puppienum. His accedit scriptorum inperitia, quae praef. praet. fuisse Gordianum parvolum dicunt, ignorantibus multis collo saepe vectum, ut militibus ostenderetur. Imperarunt autem Maximus et Balbinus anno uno, cum Maximinus imperasset cum filio, ut quidam dicunt, per triennium, ut alii per biennium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License