Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Iulius Capitolinus. Vita Maximi et Balbini
    • Capp. XVI-XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XVIII

16. Domus Balbinis etiam nunc Romae ostenditur in Carinis, magna et potens et ab eius familia huc usque possessa. Maximus, quem Puppienum plerique putant, summae tenuitatis, sed virtutis amplissimae fuit. Sub his pugnatum est a Carpis contra Moesos. Fuit et Scythici belli principium, fuit et Histriae eexcidium eo tempore, ut autem dexippus dicit, Histricae civitatis. Dexippus Balbinum satis laudat et dicit forti animo militibus occurisse atque interfectum, ut mortem non timeret, quem omnibus disciplinis instructum fuisse dicit; Maximum vero negat eius modi virum fuisse, qualem Gaeci plerique dicerunt. Addit praeterea, tantum contra Maximinum Aquileiensium odium fuisse, ut de crinibus mulierum suarum arcubus nervos facerent atque ita sagittas emitterent. Dexippus etHerodianus, qui hanc principum historiam persecuti sunt, Maximum et Balbinum fuisse principes dicunt, delectos a senatu contra Maximinum post interitum duorum in Africa Gordianorum, cum quibus etiam puer tertius Gordianus electus est. Sed apud Latinos scriptores plerosque Maximi nomen non invenio et cum Balbino Puppienum imperatorem repperio, usque adeo ut idem Puppienus cumMaximino apud Aquileiam pugnasse dicatur, cum memoratis hsitoricis asserentibus ne Maximus quidem contra Maximinum pugnasse doceatur, sed resedisse apud Ravennam atque illic patratam audisse victoriam : ut mihi videatur idem esse Puppienus qui Maximus dicitur.

17. Quare etiam gratulatoriam epistolam subdidi, quae scripta est a consule sui temporis de Puppieno et Balbino, in qua laetatur redditam ab his post latrones improbos esse rem p. : "Puppieno et Balbino Augustis Claudius Iulianus. Cum primum Iovis Op. M. et deorum inmortalium senatusque iudicio et consensu generis humani suscepisse vos rem p. a nefarii latronis scelere servandam regendamque Romanis legibus. Domini sanctissimi et invictissimi Augusti, quamquam nondum ex divinis litteris, sed tamen ex s.c., quod ad me v. c. Celsus Aelianus collega transmiserat, conperissem : gratulatus sum urbi ROmae, cuius ad salutem estis electi, gratulatus senatui, cuius pro iudicio, quod in vos habuit, reddidistis prisnam dignitatem, gratulatus Italiae, quam cum maxime ab hostium vastatione defendistis, gradulatus provinciis, quas inexplebili avaritia tyrannorum laceratas ad spem salutis reduxistis, denique legionibus ipsius et auxiliis, quae ubique terrarum iam vultus vestros adorant, quod deposito dedecore pristino nunc in vestro nomine dignam Romani principatus speciem receperunt. Quodcirca nulla vox tam fortis, nulla oratio tam felix, nullum ingenium tam fecundum numquam fuerit, quod possit publicam felicitatem digne exprimere. Quae quanta et cuius modi sit, iam in ipso exordio principatus vestri cognoscere potuimus, qui leges Romanas aequitatemque abolitam et clementiam, quae iam nulla erat, et vitam et mores et libertatem et spem successionum atque heredum reduxistis. Haec enumerare difficile est, nedum prosequi consentanae dicendi dignitate. Nam quod nobis vita per vos reddita est, quam dimissis passim per provincias carnificibus sceleratus latro sic petit, ut se amplissimo ordini profiteretur iratum, quomodo dicam aut prosequar ? Praesertim cum mediocritas mea non modo publicam felicitatem, sed ne peculiare quidem gaudium animi mei possit exprimere, cum eos Augustos et principes generis humani videam, quorum antehac perpetuo cultu mores et modestiam meam tamquam veteribus censoribus meis cuperem probata, et haec etsi confirmata esse confidam in priorum principum testimaniis, vestris tamen ut gravioribus iudiciis gloriater. Di praestent praestabuntque hanc orbi Romano felicitatem. Nam cum ad vos respicio, nihil aliud optare possum, quam quod apud deos dicitur victor Carthaginis precatus, ut scilicet in eo statu rem p. servarent, in quo tunc esset, quod nullus melior inveniretur. Ita ego precor, ut in eo statu vobis rem p. servent, in quo eam vos adhuc nutantem collocaritis."

18. Haec epistola probat Puppienum eundem esse, qui a plerisque Maximus dicitur. Si quidem per haec tempora apud Graecos non facile Puppienus, apud Latinos non facile Maximus inveniatur, et ea, quae gesta sunt contra Maximinum, modo a Puppieno modo a Maximo acta dicantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License