Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Valeriani I
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Trebellius Pollio. Vita Valeriani I

Capp. I-III

1. Sapori rex regum Velsolus : "Si scirem posse aliquando Romanos penitus vinci, gauderem tibi de victoria, quam praefers. Sed quia vel fato vel virtute gens illa plurimum potest, vide, ne, quod senem imperatorem cepisti, et id quidem fraude, male tibi cedat, posterisve tuis. Cogita, quantas gentes Romani ex hostibus suas fecerint, a quibus saepe victi sunt. Audivimus certe, quod Galli eos vicerint et ingentem illam civitatem incenderint: certe Romanis serviunt. Quid Afri ? Certe serviunt Romanis. De longioribus exemplis et fortasse interioribus nihil dico. Mithridates Ponticus totam Asiam tenuit: certe victus est, certe Asiam Romanorum est. Si meum consilium requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis redde. Ego gratulor felicitati tuae, si tamen illa uti tu scias".

2. Velenus rex Cadusiorum sic scripsit : "Remissa mihi auxilia integra et incolumnia gratanter accepi. At captum Valerianum principem principum non satis gratulor, magis gratularer, si redderetur. Romani enim graviores tunc sunt, quando vincuntur. Age igitur ut prudentem decet, nec fortuna te inflammet, quae multos decepit. Valerianus et filium imperatorem habet et nepotem Caesarem, et quid ad omnem orbem illum Romanorum, qui contra te totus insurget ? Redde igitur Valerianum et fac cum Romanis pacem, nobis etiam ob gentes Ponticas profuturam".

3. Artabasdes rex Armeniorum talem ad Saporem epistolam misit : "In partem gloriae venio, sed vereor, ne non tam viceris quam bella severis. Valerianum et filius repetit et nepos et duces Romani omnis Gallia et omnis Africa et omnis Hispania et omnis Italia et omnes gentes, quae sunt in Illyrico atque in oriente et in Ponto, quae cum Romanis consentiunt aut Romanorum sunt. Unum ergo senem cepisti, sed omnes gentes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti, fortassis et nobis, qui auxilia misimus, qui vicini sumus, qui semper vobis inter vos pugnantibus laboramus."




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License