1.
Poteram multa alia et senatus consulta et
iudicia principum de Valeriano proferre, nisi et vobis pleraque nota essent, et
puderet altius virum extollere, qui fatali quadam necessitate superatus est.
Nunc ad Valerianum minorem revertar.
2.
Valerianus iunior, alia quam Gallienus matre genitus, forma conspicuus,
verecundia probabilis, eruditione pro aetate clarus, moribus periucundus atque
a fratris dissolutione seiunctus, a patre absente Caesar est appellatus, a
fratre, ut Caelestinus dicit, Augustus. Nihil habet praedicabile in vita, nisi
quod est nobiliter natus, educatus optime et miserabiliter interemptus. Et
quoniam scio errare plerosque, qui Valeriani imperatoris titulum in sepulchro
legentes illius Valeriani redditum putant corpus, qui a Persis est captus, ne
ullus error obrepat, mittendum in litteras censui hunc Valerianum circa iussu :
"Valerianus imperator." Non puto plus aliquid vel de maiore Valeriano
vel de iuniore requirendum. Et quoniam vereor, ne modum voluminis transeam, si
Gallienum, Valeriani filium, de quo iam multus [et fortasse nimius] nobis fuit
sermo [in illius vita,] vel Saloninum filium etiam Gallieni, qui et [Saloninus
et] Gallienus est dictus in [historia sui temporis, huic] libro adiunctos
[edam, nunc] ad aliud volumen transeam, ut iubetur.] semper enim me vobis
dedimus et famae, cui negare nihil possumus.
|