1.
Capto Valeriano, (enimvero unde incipienda est
Gallieni vita, nisi ab eo praecipue malo, quo eius vita depressa est ?) nutante
re. p., cum Odenatus iam orientis cepisset imperium, Gallienus comperta patris
captivitate gauderet, vagabantur exercitus, murmurabant --- duces, erat
[omnium], --- maeror, [quod] --- imperator --- Romanus in Persida serviliter
teneretur --- ior omnium --- quod Gallienus na --- pater facto sic --- moribus
re p. --- perdiderat. Gallieno igitur et Volusiano conss. Macrianus et Ballista
in unum coeunt, exercitus reliquias convocant et, cum Romanum in oriente
nutaret imperium, quem facerent imperatorem, requirunt, Gallieno tam
neglegenter se agente, ut eius ne mentio quidem apud exercitum fieret. Placuit
denique, ut Macrianum cum filiis suis imperatores dicerent ac rem p.
defensandam capesseren --- sic igitur --- delatum est --- imperium --- Macriano
--- causae Macriano --- imperandi cum filiis haec fuerunt : primum, quod nemo
eo tempore sapientior ducum habebatur, nemo ad res regendas aptior; deinde
ditissimus et qui privatis posset fortunis publica explere dispendia. Huc
accedebat quod liberi eius, fortissimi iuvenes, tota mente in bellum ruebant,
ut essent legionibus exemplo ad omnia --- militaria.
2.
Ergo Macrianus --- undique auxilia --- petit occupatis a se --- partibus, quas
ipse --- posuerat ita ut --- imperium --- hoc bellum instruxit --- cum par
esset omnibus --- quae contra eum poterant cogitari. Idem Macrianus Pisonem,
unum ex nobilibus ac principibus senatus, ad Achaiam destinavit ob hoc, ut
Valentem, qui illic proconsulari imperio rem p. gubernabat, opprimeret. Sed
Valens comperto, quod Piso contra se veniret, sumpsit imperium. Piso igitur in
Thessaliam se recepit. Ubi missis a Valente militibus cum plurimis interfectus
est, ipse quoque imperator appellatus cognomento Thessalicus. sed Macrianus
retento in oriente uno ex filiis, pacatis iam rebus Asiam primum venit, Illyricum
petit. In Illyrico cum Aureoli imperatoris, qui contra Gallienum imperium
sumpserat, duce, Domitiano nomine, manum conseruit, unum ex filiis secum habens
et triginta milia militum ducens. Sed victus est Macrianus cum filio Macriano
nomine deditusque omnis exercitus Aureolo imperatori.
3.
Turbata interim re p. toto penitus orbe terrarum, ubi Odenatus comperit
Macrianum cum filio interemptum, regnare Aureolum, Gallienum remissius rem
gerere, festinavit ad alterum filium Macriani cum exercitu, si hoc daret
fortuna, capiendum. Sed hi, qui erant cum filio Macriani, Quieto nomine,
consentientis Odenato auctore praefecto Macriani Ballista iuvenem occiderunt
missoque per murum corpore Odenato se omnes statim dedidereunt. Totius prope
igitur orientis factus est Odenatus imperator, cum Illyricum teneret Aureolus,
Romam Gallienus. Idem Ballista multos Emisenos, ad quos confugerant Macriani
milites, cum Quieto et Thesaurorum custode interfecit, ita ut civitas paene
deleretur. Odenatus inter haec, quasi Gallieni partes ageret, cuncta eidem
nuntiari ex veritate faciebat. Sed Gallienus cognito, quod Macrianus cum suis
liberis esset occisus, quasi securus rerum ac patre iam recepto, libidini et
voluptati se dedidit. Ludos circenses ludosque scaenicos, ludos gymnicos,
ludiariam etiam venationem et ludos gladiatorios dedit populumque quasi
victorialibus diebus ad festivitatem ac plausum vocavit. Et cum plerique patris eius
captivitatem maererent, ille specie decoris, quod pater eius virtutis studio
deceptus videretur, supra modum laetatus est. Constabat autem, censuram
parentis eum ferre non potuisse, votivumque illi fuisse, quod inminentem
cervicibus suis gravitatem patriam non haberet.
|