4. Per idem tempus Aemilianus apud
Aegyptum sumpsit imperium occupatisque horreis multa oppida malo famis pressit.
Sed hunc dux Gallieni Theodotus conflictu habito cepit atque imperatori --- u
vivum transmisit. Aegyptus{enim} --- data est --- Aemiliano --- a ---
strangulato --- milites --- vitum est - -- ribus. Cum Gallienus in luxuria et
inprobitate persisteret cumque ludibriis et helluationi vacaret neque aliter
rem p. gereret, quam cum pueri fingunt per ludibria potestates, Galli, quibus
insitum est leves ac degenerantes a virtute Romana et luxuriosos principes
ferre non posse, Postumum ad imperium vocarunt, exercitibus quoque
consentientibus, quod occupatum imperatorem libidinus querebantur. Contra hunc
Gallienus --- exercitum duxit cumque urbem, in quam iverat --- Postumus,
obsidere coepisset, defendentibus Gallis, Gallienus muros circumiens sagitta
ictus est. Nam per annos septem Postumus imperavit et Gallias ab omnibus
circumfluentibus barbaris validissime vindicavit. His coactus malis Gallienus pacem cum Aureliolo facit
oppugnandi Postumi studio longoque bello tracto per diversas obsidiones ac
proelia rem modo feliciter modo infeliciter gerit. Accesserat praeterea his
malis, quod Scythae Bithyniam invaserant civitatesque deleverant. Denique Astacon tum, quae Nicomedia postea dicta est,
incensam graviter vastaverunt. Denique quasi coniuratione totius mundi
concussis orbis partibus etiam in Sicilia quasi quoddam servile bellum extitit
latronibus evagantibus, qui vix oppressi sunt.
5.
Et haec omnia Gallieni contemptu fiebant; neque enim quicquam est ad audaciam
malis, ad splendorem bonis promtius quam cum vel malus timetur vel dissolutus
contemnitur imperator. Gallieno et Faustiano conss. inter tot bellicas clades
etiam terrae motus gravissimus fuit et tenebrae per multos dies, auditum
praeterea tonitruum terra mugiente, non Iove tonante, quo motu ipsae multae
fabricae devoratae sunt cum habitatoribus, multi terrore emortui; quod quidem
malum tristius in Asiae urbibus fuit. Mota est et Roma, mota Libya. Hiatus terrae
plurimis in locis fuerunt, cum aqua salsa in fossis appareret. Maria etiam
multas urbes occuparunt. Pax igitur deum quaesita inspectis Sibyllae libris
factumque Iovi Salutari, ut praeceptum fuerat, sacrificium. Nam et pestilentia tanta extiterat vel Romae vel in
Achaicis urbibus, ut uno die quinque milia hominum pari morbo perirent.
Saeviente fortuna, cum hinc terrae motus, inde hiatus soli, ex diversis
partibus pestilentia orbem Romanum vastaret, capto valeriano, Gallis parte
maxima opsessis, cum bellum Odenatus inferret, cum Aureolus perurgeret --- cum
Aemiliamus Aegyptum occupasset, Gothorum pars --- a quo dictum est superius,
Gothis inditum est, occupatis Thraciis Macedoniam vastaverunt, Thessalonicam
obsederunt, neque usquam quies mediocriter saltem ostentata est. Quae omnia
contemptu, ut saepius diximus, Gallieni fiebant, hominis luxuriosissimi et, si
esset securus, ad omne dedecus paratissimi.
6.
Pugnatum est in Achaia Marciano duce contra eosdem Gothos, unde victi per
Achaeos recesserunt. Scythae autem, hoc est pars Gothorum, Asiam vastabant.
Etiam templum Lunae ephesiae dispoliatum et incensum est, cuius operis fama
satis nota per populos. Pudet prodere, inter haec tempora, cum ista gererentur,
quae saepe Gallienus malo generis humani quasi per iocum dixerit. Nam cum ei
nuntiatum esset Aegyptum descivisse, dixisse fertur : "Quid ? Sine lino
Aegyptio esse non possumus ?" Cum autem vastatam Asiam et elementorum concussionibus et
Scytharum incursionibus comperisset : "Quid", inquit, "sine
afronitris esse non possum ?" Perdita Gallia risisse ac dixisse perhibetur
: "Num Atrabaticis sagis tuta res p. est ?" Sic denique de omnibus
partibus mundi, cum eas amitteret, quasi detrimentis vilium ministeriorum
videretur affici, iocabatur. Ac ne quid mali deesset Gallieni temporibus,
Byzantiorum civitas, clara navalibus bellis, claustrum Ponticum, per eiusdem
Gallieni milites ita omnis vastata est, ut prorsus nemo superesset. Denique
nulla vetus familia apud Byzantios invenitur, nisi si aliquis peregrinatione
vel militia occupatus evasit, qui antiquitatem generis nobilitatemque
repraesentet.
|