Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Gallieni I
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

7. Contra Postumum igitur Gallienus cum Aureolo et Claudio duce, qui postea imperium optinuit, principe generis Constanti Caesaris nostri, bellum iniit, et cum multis auxiliis Postumus iuvaretur Celticis atque Francicis, in bellum cum Victorino processit, cum quo imperium participaverat. Victrix Gallieni pars fuit pluribus proeliis eventuum variatione decursis. Erat in Gallieno subitae virtutis audacia, nam aliquando iniuriis graviter movebatur. Denique ad vindictam Byzantiorum processit et, cum non putaret recipi se posse muris, receptus alia die omnes milites inermes armatorum corona circumdatos interemit fracto foedere, quod promiserat. Per eadem tempora etiam Scythae in Asia Romanorum ducum virtute ac ductu vastati ad propria recesserunt. Interfectis sane militibus apud Byzantium Gallienus, quasi magnum aliquid gessisset, Romam cursu rapido convolavit convocatisque patribus decennia celebravit novo genere ludorum, nova specie pomparum, exquisito genere voluptatum.

8. Iam primum inter togatos patres et equestrem ordinem albato milite et omni populo praeeunte, servis etiam prope omnium et mulieribus cum cereis facibus lampadis praecedentibus Capitolium petit. Praecesserunt etiam altrinsecus centeni albi boves cornuis auro iugatis et dorsualibus sericis discoloribus praefulgentes; agnae candentes ab utraque parte ducentae praecesserunt et decem elefanti, qui tunc erant Romae, mille ducenti gladiores pompabiliter ornati cum auratis vestibus matronarum, mansuetae ferae diversi generis ducentae ornatu quam maximo affectae, carpenta cum mimis et omni genere histrionum, pugilles flacculis, non veritate pugillantes. Cyclopea etiam luserunt omnes apenarii, ita ut miranda quaedam et stupenda monstrarent. Omnes viae ludis strepituque et plausibus personabant. Ipse medius cum picta toga et tunica palmata inter patres, ut diximus, omnibus sacerdotibus praetextatis Capitolium petit. Hastae auratae altrinsecus quingenae, vexilla centena praeter ea, quae collegiorum erant, dracones et signa templorum omniumque legionum ibant. Ibant praeterea gentes simulatae, ut Gothi, Sarmatae, Franci, Persae, ita ut non minus quam duceni globis singulis ducerentur.

9. Hac pompa homo ineptus eludere se credidit populum Romanum, sed, ut sunt Romanorum facetiae, alius Postumo favebat, alius Regiliano, alius Aureolo aut Aemiliano, alius Saturnino, nam et ipse iam imperare dicebatur. Inter haec ingens querella de patre, quem inultum filius liquerat, et quem externi utcumque vindicaverant. Nec tamen Gallienus ad talia movebatur obstupefacto voluptatibus corde sed ab his, qui circum eum erant, requirebat : "Ecquid habemus in prandio ? Ecquae voluptates paratae sunt? Et qualis cras erit scaena qualesque circenses ?" Sic confecto itinere celebratisque hecatombiis ad domum regiam redit conviviisque et epulis decursis alios dies voluptatibus publicis deputabat. Praetereundum non est haud ignobile facetiarum genus. Nam cum grex Persarum quasi captivorum per pompam - rem ridiculam - duceretur, quidam scurrae miscuerunt se Persis, diligentissime scrutantes omnia atque unius cuiusque vultum mira inhiatione rimantes. A quibus cum quaereretur, quidnam ageret illa insolentia, illi responderunt : "Patrem principis quaerimus." Quod cum ad Gallienum pervenisset, non pudore, non maerore, non pietate commotus est scurrasque iussit vivos exuri. Quod populus factum tristius, quam quisquam aestimat, tulit, milites vero ita doluerunt, ut non multo post vicem redderent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License