10. Gallieno et
Saturnino conss. Odenatus rex Palmyrenorum optinuit totius orientis imperium,
idcirco praecipue, quod se fortibus factis dignum tantae maiestatis infulis
declaravit, Gellieno aut nullas aut luxuriosas aut ineptas res agente. Denique
statim bellum Persis in vindictam Valeriani, quam eius filius neglegebat,
indixit. Nisibin et Carras statim occupat tradentibus sese Nisibenis atque
Carrenis et increpantibus Gallienum. Nec
defuit tamen reverentia Odenati circa Gallienum; nam captos satrapas insultandi
prope gratia et ostentandi sui ad eum misit. Qui cum Romam deducti essent,
vincente Odenato triumphavit Gallienus nulla mentione patris facta, quem ne
inter deos quidem nisi coactus rettulit, cum mortuum audisset, sed adhuc
viventem, nam de illius morte falso compererat. Odenatus autem Ctesifontem
Parthorum multitudinem obsedit vastatisque circum omnibus locis innumeros
homines interemit. Sed cum satrapae omnes ex omnibus regionibus illuc
defensionis communis gratia convolassent, fuerunt longa et varia proelia,
longior tamen Romana victoria. Et cum nihil aliud ageret nisi ut Valerianum
Odenatus liberaret, instabat cottidie, ac locorum difficultatibus in alieno
solo imperator optimus laborabat.
11.
Dum haec apud Persas geruntur, Scythae in Cappadociam pervaserunt. Illic captis bello etiam vario diu acto se ad
Bithyniam contulerunt. Quare milites iterum de novo imperatore faciendo
cogitarunt. Quos omnes Gallienus more suo, cum placare atque ad gratiam suam
reducere non posset, occidit. Cum tamen sibi milites dignum principem
quaererent, Gallienus apud Athenas archon erat, id est summus magistratus,
vanitate illa, qua et civis adscribi desiderabat et sacris omnibus interesse.
Quod neque Hadrianus in summa felicitate neque Antoninus in adulta fecerat
pace, cum tanto studio Graecarum ducti sint litterarum, ut raro aliquibus
doctissimis magnorum arbitrio cesserint virorum. Areopagitarum praeterea
cupiebat ingeri numero contempta prope re p. Fuit enim Gallienus, quod negari
non potest, oratione, poemate atque omnibus artibus clarus. Huius illud est
epitalamion, quod inter centum poetas praecipuum fuit. Nam cum fratrum suorum
filios iungeret et omnes poetes Graeci Latinique epithalamia dixissent, idque
per dies plurimos, ille, cum manus sponsorum teneret, ut quidam dicunt, saepius
ita dixisse fertur :
Ite, agite, o pueri, pariter sudate medullis
omnibus inter vos, non mumura vestra columbae,
brachia non hederae, non vincant oscula conchae.
Longum est eius
versus orationesque conectere, quibus suo tempore tam inter poetas quam inter
rhetores emicuit. Sed aliud in imperatore
quaeritur, aliud in oratore vel poeta flagitatur.
12.
Laudatur sqane eius optimum factum; nam consulatu Valeriani fratris sui et
Lucilli propinqui ubi comperit ab Odenato Persas vastatos, redactam Nisibin et
Carras in potestatem Romanam, omnem Mesopotamiam nostram, denique Ctesifontem
esse perventum, fugisse regem, captos satrapas, plurimos Persarum occisos,
Odenatum participato imperio Augustum vocavit eiusque monetam, qua Persas
captos traheret, cudi iussit. Quod et senatus et urbs et omnis aetas gratanter accepit.
Fuit praeterea idem ingeniosissimus, cuius ostendendi acuminis scilicet pauca
libet ponere : nam cum taurum ingentem in harenam misisset exissetque ad eum
feriendum venator neque productum decies potuisset occidere, coronam venatori
misit, mussantibusque cunctis, quid rei esset, quod homo ineptissimus
coronaretur, ille per curionem dici iussit : "Taurum totiens non ferire
difficile est." Idem, cum quidam gemmas vitreas pro veris vendidisset eius
uxori atque illa re prodita vindicari vellet, subripi quasi ad leonem
venditorem ivissit, deinde e cavea caponem emitti, mirantibusque cunctis rem
tam ridiculam per curionem dici iussit : "Inposturam fecit et passus
est." Deinde negotiatorem demisit. Occupato tamen Odenato bello Persico,
Gallieno rebus ineptissimis, ut solebat, incubante Scythae navibus factis
Heracleam pervenerunt atque inde cxum praeda in solum proprium reverterunt,
quamvis multi naufragio perierint navali bello superati [sint].
|