Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Gallieni I
    • Capp. XIII-XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XV

13. Per idem tempus Odenatus insidiis consobrini sui interemptus est cum filio Herode, quem et ipsum imperatorem appellaverat. Cum Zenobia, uxor eius, quod parvuli essent filii eius, qui supererant, Herennianus et Timolaus, ipsa suscepit imperium diuque rexit, non muliebriter neque more femineo, sed non solum Gallieno, quo quae virgo melius imperare potuisset, verum etiam multis imperatoribus fortius atque solertius. Gallienus sanme, ubi ei nuntiatum Odenatum interemptum, bellum Persis ad seram nimis vindictam patris paravit collectisque per Heraclianum ducem militibus sollertis principis rem gerebat. Qui tamen Heraclianus, cum contra Persas profectus esset, a Palmyrenis victus omnes, quos paraverat, milites perdidit, Zenobia Palmyrenis et orientalibus plerisque viriliter imperante. Inter haec Scythae per Euxinum navigantes Histrum ingressi multa gravia in solo Romano fecerunt. Quibus compertis Gallienus Cleodamum et Athenaeum Byzantios instaurandis urbibus muniendisque praefecit, pugnatumque est circa Pontum, et a Byzantiis ducibus victi sunt barbari. Veneriano item duce navali bello Gothi superati sunt, cum ipse Veneriaqnus militari perit morte. Atque inde Cyzicum et Asiam, deinceps Achaiam omnem vastarunt et ab Atheniensibus duce Dexippo, scriptore horum temporum, victi sunt. Unde pulsi per Epirum, Macedoniam, Moesiam pervagati sunt. Gallienus interea vix excitatus publicis malis Gothis vagantibus per Illyricum occurrit et fortuito plurimos interemit. Quo comperto Scyhtae facta carragine per montem Gessacem fugere sunt conati. Omnes inde Scythas Marcianus varia bellorum fortuna --- quae omnes Scythas ad rebellionem excitarunt.

14. Et haec quidem Heracliani ducis erga rem p. devotio fuit. Verum cum Gallieni tantam improbitatem ferre non possent, consilium inierunt Marcianus et Heraclianus, ut alter eorum imperium caperet --- et Claudius quidem, ut suo dicemus loco, vir omnium optimum, electus est, qui consilio non adfuerat, eaque apud cunctos reverentia, ut iuste dignus videretur imperio, quemadmodum postea conprobatum est. Is enim est Claudius, a quo Constantius, vigilissimus Caesar, originem ducit. Fuit isdem socius in appetendo imperio quidam Ceronius sive Cecropius, dux Dalmatarum, qui eos et urbanissime et prudentissime adiuvit. Sed cum imperium capere vivo Gallieno non possent, huius modi eum insidiis adpetendum esse duxerunt, ut labem inprobissimam malis fessa re p. a gubernaculis humani generis dimoverent, ne diutius theatro et circo addicta res p. per voluptatum deperiret inlecebras. Insidiarum genus fuit tale : Gallienus ab Aureolo, qui principatum invaserat, dissidebat, sperans cotidie gravem et intolerabilem tumultuarii imperatoris adventum. Hoc scientes Marcianus et Cecropius subito Gallieno iusserant nutiari Aureolum iam venire. Ille igitur militibus cogitatis quasi certumprocessit ad proelium atque ita missis percussoribus interemptus est. Et quidem Cecropii Dalmatarum ducis gladio Gallienus dicitur esse percussus, ut quidam ferunt, circa Mediolanium, ubi continuo et frater eius Valerianus est interemptus, quem multi Augustum, multi Caesarem, multi neutrum fuisse dicunt. Quod veri simile non est, si quidem capto iam Valeriano scriptum invenimus in fastis : "Valeriano imperatore consule". Quis igitur alius potuit esse Valerianus nisi Gallieni frater ? Constat de genere, non satis tamen cosntat de dignitate vel, ut coeperunt alii loqui, de maiestate.

15. Occiso igitur Gallieno seditio ingens militum fuit, cum spe praedae ac publicae vastationis imperatorem sibi utilem, necessarium, fortem, efficacem ad invidiam faciendam dicerent raptum. Quare consilium principum fuit, ut milites eius quo solent placari genere sedarentur. Promissis itaque per Marcianum aureis vicenis et acceptis - nam praesto erat thesaurorum copia - Gallienum tyrannum militari iudicio in fastos publicos rettulerunt. Sic militibus sedatis Claudius, vir sanctus ac iure venerabilis et bonis omnibus carus, amicus patriae, amicus legibus, accpetus senatui, populo bene cognitus accepit imperium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License