16.
Haec vita Gallieni fuit, breviter a me litteris
intimata, qui natus abdomini et voluptatibus dies ac noctes vino et stupris
perdidit, orbem terrarum viginti prope per tyrannos vastari fecit, ita ut etiam
mulieres illo melius imperarent. Ac ne eius praetereatur miseranda solertia,
veris tempore cubicula de rosis fecit. Hieme summa melones exhibuit. Mustum
quem ad modum toto anno haberetur, docuit. Ficos virides et poma ex
arboribus recentia semper alienis mensibus praebuit. Mantelibus aureis semper
stravit. Gemmata vasa fecit eademque
aurea. Crinibus
suis auri scobem aspersit. Radiatussaepe processit. Cum clamyde purpurea
gemmatisque fibulis et aureis Romae visus est, ubi semper togati principes
videbantur. Purpuream tunicam auratamque virilem eandemque manicatam habuit.
Gemmato balteo usus est. Corrigias gemmeas adnexuit, cum campagos reticulos
appellaret. Convivatus in publico est. Congiariis populum
mollivit. Senatui sportulam sedens erogavit. Matronas ad consilium suum rogavit
isdemque manum sibi osculantibus quaternos aureos sui nominis dedit.
17.
Ubi de Valeriano patre comperit quod captus esset, id quod philosophorum
optimus de filio amisso, dixisse fertur : "Sciebam me genuisse
mortalem". [Nec defuit an ille sic dixit : "Sciebam patrem meum esse
mortalem".] Nec defuit Annius Cornicula, qui eum quasi constantem
principem falsus sua voce laudaret. [Peior
tamen ille qui credidit.] Saepe ad tibicinem processit, ad organum se recepit,
cum processui et recessui cani iuberet. Lavit ad diem septimo aestate vel
sexto, hieme secundo vel tertio. Bibit in aureis semper poculis aspernatus
vitrum, ita ut diceret nil esse communius. Semper vina variavit neque umquam in
uno convivio ex uno vino duo pocula bibit. Concubinae in eius tricliniis saepe
accubuerunt. Mensam secundam scurrarum et mimorum semper prope habuit. Cum iret
ad hortos nominis sui, omnia palatina officia sequebantur. Ibant et praefecti et
magistri officiorum omnium adhibebanturque conviviis et natationibus lavabant
simul cum principe. Admittebantur saepe etiam mulieres, cum ipso pulchrae
puellae, cum illis anus deformes. Et iocari se dicebat, cum orbem terrarum
undique perdidisset.
18.
Fuit tamen nimiae crudelitatis in milites, nam et terna milia et quaterna
militum singulis diebus occidit. Statuam sibi maiorem colosso fieri praecepit
Solis habitu, sed ea inperfecta perit. Tam
magna denique coeperat fieri, ut duplex ad colossum videretur. Poni autem illam
voluerat in summo Esquiliarum monte, ita ut hastam teneret, per cuius scapum
infans ad summum posset ascendere. Sed et Claudio et Aureliano deinceps stulta
res vita est, si quidem etiam equos et currum fieri iusserat pro qualitate
statuae atque in altissima base poni. Porticum Flaminiam usque ad pontem
Molvium et ipse paraverat ducere, ita ut tetratichae fierent, ut autem alii
dicunt, pentastichae, ita ut primus ordo pilas haberet et ante se columnas cum
statuis, secundus et tertius et deinceps ®dia tessarov¯ columnas. Longum est
eius cuncta in litteras mittere, quae qui volet scire, legat Palfurium Suram,
qui ephemeridas eius vitae composuit. Nos ad Saloninum revertamur.
|