Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Aelius Spartianus. Vita Hadriani
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

7. Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit. Quare Palma Tarracenis, Celsus Bais, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere senatus iubente, invito Hadriano, ut ipse in vita sua dicit, occisi sunt. Unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quattuor consulares, Romam venit Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato, et ad conprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit ternis iam per singulos aureis se absente divisis. In senatu quoque excusatis, quae facta erant, iuravit senum quam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. Statim cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc onere gravarentur. Ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquis ingentes summas remisit syngrafis in foro divi Traiani, quo magis securitas omnibus roboraretur, incensis. Damnatorum bona in fiscum privatum redigi vetuit omni summa in aerario publico recepta. Pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta detulerat, incrementum liberalitatis adiecit. Senatoribus, qui non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sine dilatione praestiterit. Ad honores explendos non solum amicis, sed etiam passim aliquantis multa largitus est. Feminas nonnullas ad sustentandam vitam sumptibus iuvit. Gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit.

8. Optumos quosque de senatu in contubernium imperatoriae maiestatis adscivit. Ludos circenses praeter natalicios decretos sibi sprevit. Et in contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum, ut sciret populi rem esse, non propriam. Tertio consules, cum ipse ter fuisset, plurimos fecit, infinitos autem secundi consulatus honore cumulavit. Ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensibus tantum egit et in eo saepe ius dixit. Senatui legitimo, cum in urbe vel iuxta urbem esset, semper interfuit. Senatus fastigium in tantum extulit difficile faciens senatores, ut, cum Attianum ex praefecto praetorii ornamentis consularibus praeditum faceret senatorem, nihil se amplius habere, quod in eum conferri posset, ostenderit. Equites Romanos nec sine se de senatoribus nec secum iudicare permisit. Erat enim tunc mos, ut, cum principes causas agnosceret, et senatores et equites Romanos in consilium vocaret et sententiam ex omnium deliberatione proferret. Exsecratus est denique principes, qui minus senatoribus detulissent. Serviano sororis viro, cui tantum detulit, ut ei venienti de cubiculo semper occurrerit, tertium consulatum, nec secum tamen, cum ille bis ante Hadrianum fuisset, ne esset secundae sententiae, non petenti ac sine precatione concessit.

9. Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquit et theatrum, quod ille in campo Martio posuerat, contra omnium vota destruxit. Et haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quae displicere vidisset, Hadrianus mandata sibi ut faceret secreto a Traiano esse simulabat. Cum Attiani, praefecti sui et quondam tutoris, potentiam ferre non posset, nisus est eum obtruncare, sed revocatus est, quia iam quattuor consularium occisorum, quorum quidem necem in Attiani consilia refundebat, premebatur invidia. Cui cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit, ut peteret, atque, ubi primum petit, in Turbonem transtulit potestatem; cum quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Clarum successorem dedit. Summotis his a praefectura, quibus debebat imperium, Campaniam petit eiusque omnia oppida beneficiis et largitionibus sublevavit optimum quemque amicitiis suis iungens. Romae vero praetorum et consulum officia frequentavit, conviviis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die, et nonnullos equites Romanos ac libertinos, visitavit, solaciis refovit, consiliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit. Omnia denique ad privati hominis modum fecit. Socrui suae honores praecipuos inpendit ludis gladiatoriis ceterisque officiis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License