Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Gallieni Salonini
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Trebellius Pollio. Vita Gallieni Salonini

Capp. I-III

1. Hic Gallieni filius fuit, nepos Valeriani, de quo quidem prope nihil est [quod] dignum quod in litteras mittatur, nisi quod nobiliter natus, educatus regie, occisus deinde non sua sed patris causa. De huius nomine magna est ambiguitas. Nam multi eum Gallienum, multi Saloninum historiae prodiderunt. Et qui Saloninum, idcirco quod apud Salonas natus esset, cognominatum ferunt, qui autem Gallienum, patris nomine cognominatum et avi Gallieni, summi quondam in re p. viri. Fuit denique hactenus statua in pede montis Romulei, hoc est sacram viasm, inter templum Faustinae ac Vestam ad arcum Fabianum, quae haberet inscriptum "Gallieno iuniori", "Salonino" additum; ex quo eius nomen intellegi poterit. Transisse decennium imperii Gallienum satis clarum est. Quod idcirco addidi, quia multi eum imperii sui anno nono perisse dixerunt. Fuisse autem et alios rebelliones sub eodem proprio dicemus loco, si quidem placuit viginti tyrannos uno volumine includere, idcirco quod nec multa de his dici possunt et in Gallieni vita pleraque iam dicta sunt. Et haec quidem de Gallieno hoc interim libro dixisse sufficiet. Nam et multa iam in Valeriani vita dicta sunt, multa in libro, qui de triginta tyrannis inscribendus est, iam loquemur, quae iterari ac saepius dici minus utile videbatur. Huc accedit quod quaedam etiam studiose praetermisi, ne eius posteri multis rebus editis laederentur.

2. Scis enim ipse, quales homines cum his, qui aliqua de maioribus eorum scripserint, quantum gerant bellum, nec ignota esse arbitror, quae dixit Marcus Tullius in Hortensio, quem ad exemplum protreptici scripsit. Unum tamen ponam, quod iucunditatem quandam sed vulgarem habuit, morem tamen novum fecit. Nam cum cingula sua plerique militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer sive Gallienus his auratos costilatosque balteos rapuisse perhibetur, et, cum esset difficile in aula Palatina requirere quod perisset ac tacitis vultibus viri detrimenta pertulissent, postea rogati ad convivium cincti adcubuerunt. Cumque ab his quaereretur, cur non solverent cingulum, respondisse dicuntur : "Salonino deferimus", atque hinc tractum morem, ut deinceps cum imperatore cincti discumberent. Negare non possum aliunde plerisque videri huius rei ortum esse morem : dicunt militare prandium, quod dictum est parandium ab eo, quod ad bellum milites paret, a cinctis initum; cui rei argumentum est, quod a discinctis etiam cum imperatore cenatur. Quae idcirco posui, quia digna et memoratu videbantur et cognitu.

3. Nunc transeamus ad viginti tyrannos, qui Gallieni temporibus contemptu mali principis extiterunt. De quibus breviter et pauca dicenda sunt; neque enim digni sunt eorum plerique, ut volumen talium hominumsaltim nominibus occupetur, quamvis aliqui non parum in se virtutis habuisse videantur, multum etiam rei p. profuisse. Tam variae item opiniones sunt de Salonini nomine, ut, qui se verius putet dicere, a matre sua Salonina appellatum esse --- quamvis perdite dilexit, Piparam nomine, barbaram regis filiam --- Gallienus cum suis semper flavo crinem condit. De annis autem Gallieni et Valeriani ad imperium pertinentibus adeo incerta traduntur, ut, cum quindecim annos eosdem imperasse constet, id est Gallienus usque ad quintum decimum pervenisset, Valerianus vero sexto sit captus, alii novem annis, vix decem alii etiam Gallienum imperasse in litteras mittant, cum constet et decennalia Gothos ab eo victos, cum Odenato pacem factam, cum Aureolo initam esse concordiam, pugnatum contra Postumum, contra Lollianum, multae etiam ab eo gesta, quae ad virtutem, plura tamen, quae ad dedecus pertinebant; nam et semper noctibus popinas dicitur frequentasse et cum lenonibus, mimis scurrisque vixisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License