1.
Scriptis iam pluribus libris non historico nec
diserto sed pedestri adloquio, ad eam temporum venimus seriem, in qua per
annos, quibus Gallienus et Valerianus rem p. tenuerunt, triginta tyranni
occupato Valeriano magnis belli Persici necessitatibus extiterunt, cum
Gallienum non solum viri sed etiam mulieres contemptui haberent, ut suis locis
probabitur. Sed quoniam tanta obscuritas eorum hominum fuit, qui ex diversis
orbis partibus ad imperium convolabant, ut non multa de his vel dici possint a
doctioribus vel requiri, deinde ab omnibus historicis, qui Graece ac Latine
scripserunt, ita nonulli praetereantur, uti eorum nec nomina frequententur,
postremo cum tam varie a plerisque super his nonnulla sint prodita: in unum eos
libellum contuli et quidem brevem, maxime cum vel in Valeriani vel in Gallieni
vita pleraque de his dicta nec repetenda tamen satis constet.
2.
Cyriades, patrem Cyriadem fugiens, dives et nobilis, cum luxuria sua et moribus
perditis sanctum senem gravaret, direpta magna parte auri, argenti etiam
infinito pondere Persas petit. Atque inde Sapori regi coniunctus atque
sociatus, cum hortator belli Romanis inferendi fuisset, Odomastem primum,
deinde Saporem ad Romanum solumtraxit; Antiochia etiam capta et Caesarea
Caesareanum nomen meruit. Atque inde vocatus Augustus, cum omnem orientem vel
virium vel audaciae terrore quateret, patrem vero interemisset - quod alii
historici negant factum - ipse per insidias suorum, cum Valerianus iam ad
bellum Persicum veniret, occisus est. Neque plus de hoc historiae quicquam
mandatum est, quod dignum memoratu esse videatur, quem clarum perfugium et
parricidium et aspera tyrannis et summa luxuria litteris dederunt.
3.
His Postumus in bello fortissimus, in pace
constantissimus, in omni vita gravis, usque adeo ut Saloninum filium suum eidem
Gallienus in Gallia positum crederet quasi custodi vitae et morum et actuum
imperialium institutori. Sed, quantum plerique adserunt - quod eius non
convenit moribus -, postea fidem fregit et occiso Salonino sumpsit imperium. Ut
autem verius plerique tradiderunt, cum Galli vehementissime Gallienum odissent,
puerum autem apud se [ferre] imperare ferre non possent, eum, qui commissum
regebat imperium, imperatorem appellarunt missisque militibus adulescentem
interfecerunt. Quo interfecto ab omni exercitu et ab omnibus Gallis Postumus
gratanter acceptus talem se praebuit per annos septem, ut Gallias
instauraverit, cum Gallienus luxuriae et popinis vacaret et amore barbarae
mulieris consenesceret. Gestum est tamen a Gallieno contra hunc bellum tunc,
cum sagitta Gallienus est vulneratus; si quidem nimius amor erga Postumum
omnium erat in Gallicanorum mente populorum, quod summotis omnibus Germanicis
gentibus Romanum in pristinam securitatem revocasset imperium. Sed cum se
gravissime gereret, more illo, quo Galli novarum rerum semper sunt cupidi,
Lolliano agente interemptus est. Si quis sane Postumi meritum requirit,
iudicium de eo Valeriani ex hac epistula, quam ille ad Gallos misit,
intelleget: "Transcrenani limitis ducem et Galliae praesidem Postumum
fecimus, virum dignissimum severitate Gallorum, praesente quo non miles in
castris, non iura in foro, non in tribunalibus lites, non in curia dignitas
pereat, qui unicuique proprium et suum servet, virumquem ego prae ceteris
stupeo, et qui locum principis mereantur iure, de quo spero quod mihi gratias
agetis. Quod si me fefellerit opinio, quam de illo habeo, sciatis nusquam
gentium repperiri, qui possit penitus adprobari. Huius filio Postumo nomine
tribunatum Vocontiorum dedi, adulescenti, qui se dignum patris moribus
reddet."
|