Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Triginta Tyrannorum
    • Capp. X-XII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. X-XII

10. Fati publici fuit, ut Gallieni tempore quicumque potuit ad imperium prosiliret. Regilianus denique in Illyrico ducatum gerens imperator est factus auctoribus iomperii Moesis, qui cum Ingenuo fuerant ante superati, in quorum parentes graviter Gallienus saevierat. Hic tamen multa fortiter contra Sarmatas gessit, sed auctoribus Roxolanis consentientibusque militibus et timore provincialium, ne iterum Gallienus graviora faceret, interemptus est. Mirabile fortasse videatur, si, quae origo imperii eius fuerit, declaretur. Capitali enim ioco regna promeruit. Nam cum milites cum eo quidam cenarent, extitit vicarius tribuni qui diceret: "Regiliani nomen unde credimus dictum?". Alius continuo: "Credimus quod a regno". Tum is qui aderat scolasticus, coepit quasi grammaticaliter declinare et dicere: "Rex regis regi Regilianus". Milites, ut est hominum genus pronum ad ea, quae cogitant: "Ergo potest rex esse?" Item alius: "Deus tibi regis nomen inposuit." Quid multa? His dictis cum alia die mane processisset, a principiis imperator est salutatus. Ita quod aliis vel audacia vel iudicium, huic detulit iocularis astutia. Fuit, quod negari non potest, vir in re militari semper probatus et Gallieno iam ante suspectus, quod dignus videretur imperio, gemtis Daciae, Decibali ipsius, ut fertur, adfinis. Extat epistola divi Claudii tunc privati,qua Regiliano, Illyrici duci, gratias agit ob redditum Illyricum, cum omnia Gallieni segnitia deperirent. Quam ego repertam in authenticis inserendam putavit, fuit enim publica. "Claudius Regiliano multam salutem. Felicem rem p., quae te talem virum habere in castris belloicis meruit, felicem Gallienum, etiamsi ei vera nemo nec de bonis nec de malis nuntiat. Pertulerunt ad me Bonitus et Celsus, stipatores principis nostri, qualis apud Scupos in pugnando fueris, quot uno die proelia et qua celeritate confeceris. Dignus eras triumpho, si antiqua tempora exstarent. Sed quid multa? Memor cuiusdam hominis cautius velim vincas. Arcus Sarmaticos et duo saga ad me velim mittas, sed fiblatoria, cum ipse misi de nostris." Hac epistola ostenditur, quid de Regiliano senserit Claudius, cuius gravissimum iudicium suis temporibus fuisse non dubium est. Nec a Gallieno quidem vir iste promotus est, sed a patre eius Valeriano, ut et Claudius et Macrianus et Ingenuus et Postumus et Aureolus, qui omnes in imperio interempti sunt, cum mererentur imperium. Mirabile autem hoc fuit in Valeriano principe, quod omnes, quoscumque duces fecit, postea militum testimonio ad imperium pervenerunt, ut appareat senem imperatorem in diligendis rei p. ducibus talem fuisse, qualem Romana delicitas, si continuari fataliter potuisset sub bono principe, requirebat. Et utinam vel illi, qui arripuerant imperia, regnare potuissent, vel eius filius in imperio diutius non fuisset, utlibet se in suo statu res p. nostra tenuisset. Sed nimis sibi Fortuna indulgendum putavit, quae et cum Valeriano bonos principes tulit et Gallienum diutius quam oportebat rei p. reservavit.

11. Aureolus quoque [in] Illyricianos exercitus regns in contemptu Gallieni, ut omnes eo tempore, coactus a militibus sumpsit imperium. Et cum Macrianus cum filio suo Macrino contra Gallienum veniret cum plurimis, exercitus eius cepit, aliquos corruptos fidei suae addixit. Et cum factus esset hinc validus imperator cumque Gallienus expugnare virum fortem frustra temptasset, pacem cum eo {fecit} contra Postumum pugnaturus. Quorum pleraque et dicta sunt et dicenda. Hunc eundem Aureolum Claudius interfecto iam Gallieno conflictu habito apud eum pontem interemit, qui nunc pons Aureoli nincupatur, atque illic ut tyrannum sepulchro humiliore donavit. Extat etiam nunc epigramma Graecum in hanc formam:

Dono sepulchrorum victor post multa tyranni
proelia iam felix Claudius Aureolum
munere prosequitur mortali et iure superstes,
vivere quem vellet, si pateretur amor
militis egregii, vitam qui iure negavit
omnibus indignis et magis Aureolo.
Ille tamen clemens, qui corporis ultima servans
et pontem Aureoli dedicat et tumulum.

Hos ego versus a quodam grammatico translatos ita posui, ut fidem servarem, non quo non melius potuerint transferri, sed ut fidelitas historica servaretur, quam ego prae ceteris custodiendam putavi, qui quod ad eloquentiam pertinet nihil curo. Rem enim vobis proposui deferre, non verba, maxime tanta rerum copia ut in triginta tyrannorum simul vitis.

12. Capto Valeriano, diu clarissimo principe civitatis, fortissimo deinde imperatore, ad postremum omnium infelicissimo, vel quod senex apud Persas consenuit vel quod indignos se posteros dereliquit, cum Gallienum contemnendum Ballista praefectus Valeriani et Macrianus primus ducum intellegerent, quaerentibus etiam militibus principem unum in locum concesserunt quaerentes, quid faciendum esset. Tuncque constitit Gallieno longe posito, Aureolo usurpante imperium debere aliquem principem fieri, et quidem optimum, ne quispiam tyrannus existeret. Verba igitur Ballistae - quantum Maeonius Astyanax, qui consilio interfuit, adserit - haec fuerunt: "Mea et aetas et professio et voluntas longe ab imperio absunt, et ego, quod negare non possum, bonum principem quaero. Sed quis tandem est, qui Valeriani locum possit implere, nisi talis qualis tu es, fortis, constans, integer, probatus in re p. et, quod maxime ad imperium pertinet, dives? Arripe igitur locum meritis tuis debitum. Me praefecto, quamdiu voles, uteris. Tu cum re p. tantum bene agas, ut te Romanus orbis factum principem gaudeat." Ad haec Macrianus: "Fateor, Ballista, imperium prundenti non frustra est. Volo enim rei p. subvenire atque illam pestem a legum gubernaculis dimovare, sed non hoc in me aetatis est: senex sum, ad exemplum equitare non possum, lavandum mihi est frequentius, edendum delicatius, divitiae me iam dudum ad usu militiae retraxerunt. Iuvenes aliqui sunt quaerendi, nec unus sed duo vel tres fortissimi, qui ex diversis partibus orbis humani rem p. restituant, quam Valerianus facto, Gallienus vitae suae genere perdiderunt." Post haec intellexit eum Ballista sic agere, ut de filiis suis videretur cogitare, atque adeo sic adgressus est: "Prudentiae tuae rem p. tradimus. Da igitur liberos tuos Macrianum et Quietum, fortissimos iuvenes, olim tribunos a Valeriano factos, quia Gallieno imperante, quod boni sunt, salvi esse non possunt." Tunc ille ubi intellectum se esse comperit: "Do", inquit, "Manus de meo stipendium militi duplex daturus. Tu tantum praefecti mihi studium et annonam in necessariis locis praebe. Iam ego faxim, ut Gallienus, sordissimus feminarum omnium, duces sui parentis intellegat." Factus est igitur cum Macriano et Quieto duobus filiis cunctis militibus volentibus imperator ac statim contra Gallienum venire coepit utcumque rebus in oriente derelictis. Sed cum quadraginta quinque milia militum secum duceret, in Illyrico vel in Thraciarum extimis congressus cum Aureolo victus et cum filio interemptus est. Triginta denique milia militum in Areoli potestatem concessere. Domitianus autem eundem vicit, dux Aureoli fortissimus et vehementissimus, qui se originem diceret a Domitiano trahere atque a Domitilla. De Macriano autem nefas mihi videtur iudicium Valeriani praeterire, quod ille in oratione sua, quam ad senatum e Persidis finibus miserat, posuit. Inter cetera ex oratione divi Valeriani: "Ego, p. c., bellum Persicum gerens Macriano totam rem p. credidi et quidem a parte militari. Ille vobis fidelis, ille mihi devotus, illum et amat et timet miles, ille utcumque res exegerit, cum exercitibus agit. Nec, p. c., nova vel inopina nobis sunt: pueri eius virtus in Italia, adulescentis in Gallia, iuvenis in Thracia, in Africa iam provecti, senescentis denique in Illyrico et Dalmatia conprobata est, cum in diversis proeliis ad exemplum fortiter faceret. Huc accedit quod habet iuvenes filios Romano dignus collegio, nostra dignus amicitia" et reliqua.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License