Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Triginta Tyrannorum
    • Capp. XIII-XV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIII-XV

13. Multa de Macriano iuniore hoc in patris imperio praelibata sunt, qui numquam imperator factus esset, nisi prudentiae patris eius creditum videretur. De hoc plane multa miranda dicuntur, quae ad fortitudinem pertineant iuvenalis aetatis. Sed quid ad fata aut quantum in bellis unius valet fortitudo? Hic enim vehemens cum prudentissimo patre, cuius merito imperare coeperat, a Domitiano victus triginta, ut dixi superius, milibus militum spoliatus est, matre nobilis, patre tantum forte et ad bellum parato atque ab ultima militia in summum perveniente ducatus splendore sublimi.

14. Quietus, ut diximus, Macrini filius fuit. Cum patre et fratre Ballistae iudicio imperator est factus. Sed ubi comperit Odenatus, qui olim iam orientem tenebat, ab Aureolo Macrianum, patrem Quieti, cum eius fratre Macriano victos, milites in eius potestatem concessisse, quasi Gallieni partes vindicaret, adulescentem cum Ballista praefecto dudum interemit. Idem quoque adulescens dignissimus Romano imperio fuit, ut vere Macriani filius, Macriani etiam frater, qui duo adflictis rebus potuerunt rem p. gerere, videretur. Non mihi praetereundum videtur de Macrianorum familia, quae hodieque floret, id dicere, quod speciale semper habuerunt. Alexandrum Magnum Macedonem viri in anulis et argento, mulieres et in reticulis et dextrocheriis et in anulis et in omni ornamentorum genere exculptum semper habuerunt, eo usque ut tunicae et limbi et paenulae matronales in familia eius hodieque sint, quae Alexandri effigiem de liciis variantibus monstrent. Vidimus proxime Cornelium Macrum ex eadem familia virum, cum caenam in templo Herculis daret, pateram electrinam, quae in medio vultum Alexandri haberet et in circuitu omnem historiam contineret signis brevibus et minutulis, pontifici propinare, quam quidem circumferri ad omnes tanti illius viri cupidissimos iussit. Quod idcirco posui, quia dicuntur iuvari in omni actu suo, qui Alexandrum expressum vel auro gestitant vel argento.

15. Nisi Odenatus, princeps Palmyrenorum, capto Valeriano, fessis Romanae rei p. viribus sumpsisset imperium, in oriente perditae res essent. Quare adsumpto nomine primum regali cum uxore Zenobia et filio maiore, cui erat nomen Herodes, minoribus Herenniano et [a] Timolao collecto exercitu contra Persas profectus est. Nisibin primum et orientis pleraque cum omni Mesopotamia in postestatem recepit, deinde ipsum regem victum fugere coegit. Postremo Ctesifonta usque Saporem et eius liberos persedutus captis consubinis, capta etiam magna praeda d orientem vertit, sperans, quod Macrianum, qui imperare contra Gallienum coeperat, posset opprimere, sed illo iam profecto contra Aureolum et contra Gallienum, eo interempto filium eius Quietum interfecit, Ballista, ut plerique adserunt, regnum, usurpante, ne et ipse posset occidi. Composito igitur magna ex parte orientis statu a consobrino suo Maeonio, qui et ipse imperium sumpserat, interemptus est cum filio suo Herode, qui et ipse post reditum de Perside cum patre imperator est appellatus. Iratos fuisse rei p. deos credo, qui interfecto Valeriano noluerint Odenatum reservare. Ille plane cum uxore Zenobia non solum orientem, quem iam in pristinum reformaverat statum, sed et omnes omnino totius orbis partes reformasset, vir acer in bellis et, quantum plerique scriptores loquuntur, venatu memorabili semperinclitus, qui a prima aetate capiendis leonibus et pardis, ursis ceterisque silvestribus animalibus sudorem officii virilis inpendit quique semper in silvis ac montibus vixit, perferens calorem, pluvias et omnia mala, quae in se continent venatoriae voluptates. Quibus duratus solem ac pulverem in bellis Persicis tulit, non aliter etiam coniuge adsueta, quae multorum sententia fortior marito fuisse perhibetur, mulier omnium nobilissima orientalium feminarum et, ut Cornelius Capitolinus adserit, speciosissima.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License