Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Triginta Tyrannorum
    • Capp. XVI-XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XVIII

16. Non Zenobia matre sed priore uxore genitus Herodes cum patre accepit imperium, homo omnium delicatissimus et prorsus orientalis et Graecae luxuriae, cui erant sigillata tentoria et aurati papiliones et omnia Persica. Denique ingenio eius usus Odenatus quicquid concubinarum regalium, quicquid divitiarum gemmarumque cepit, eidem tradidit paternae indulgentiae adfectione permotus. Et erat circa illum Zenobia novercali animo,qua re commendabiliorem patri eum fecerat. Neque plura sunt quae de Herode dicantur.

17. Maeonius consobrinus Odenati fuit nec ulla re alia ductus nisi damnabili invidia imperatoremoptimum interemit, cum ei nihil aliud obiceret praeter filii Herodis luxuriem. Dicitur autem primum cum Zenobia consensisse, quae ferre non opterat, ut privignus eius Herodes priore loco quam filii eius, Herennianus et Timolaus, principes dicerentur. Sed hic quoque spurcissimus fuit. Quare imperator appellatus per errorem brevi a militibus pro suae luxuriae meritis interemptus est.

18. De Ballista, utrumimperavit,scriptores inter se ambigunt. Multi enim dicunt Quieto per Odenatum occiso Ballistae veniam datam et tamen eum imperasse, quod nec [a] Gallieno nec Aureolo nec Odenato se crederet. Alii adserunt privatum eum in agro suo, quem apud Dafnidem sibi compararat, interemptum. Multi et sumpsisse illum purpuram, ut more Romano imperaret, exercitum duxisse et de se plura promisisse dixerunt, occisum autem per eos, quos Aureolus miserat ad conprehendendum Quietum, Macriani filium, quem praedam suam esse dicebat. Fuit vir insignis, eruditus ad gerendam rem p., in consiliis vehemens, in expeditionibus clarus, in provisione annonaria singularis, Valeriano sic acceptus, ut eum quibusdam litteris hoc testimonio prosecutus sit: "Valerianus Ragonio Claro praefecto Illyrici et Galliarum. Si quid in te bonae frugis est, quam esse scio, parens Clare, dispositiones tu Ballistae persequere. His rem p. informa. Videsne ut ille provinciales non gravet, ut illic equos contineat, ubi sunt pabula, illic annonas militum mandet, ubi sunt frumenta, ubi sunt frumenta, non provincialem, non possessorem cogat illic frumenta, ubi non habet, dare, illic equum, ubi non potest, pascere? Nec est ulla alia provisio melior quam ut in locis suis erogentur quae nascuntur, ne aut vehiculis aut sumptibus rem p. gravent. Galatia frumentis abundat, referta est Thracia, plenum est Illyricum: illic pedites conlocentur, quamquam in Thracia etiam equites sine noxa provincialium hiemare possint. Multum enim ex campis feni colligitur. Iam vinum, laridum, iam ceterae species in his dandae sunt locis, in quibus adfatim redundant. Quae omnia sunt Ballistae consilia, qui ex quadam provincia unam tantum speciem praeberi iussit, quod ea redundaret, atque ab ea milites submoveri. Id quod publicitus est decretum." Est et alia eius epistola, qua gratias Ballistae agit, in qua docet sibi praecepta gubernandae rei p. ab eodem data, gaudens, quod eius consilio nullum adscripticium - id est vacantem - haberet et tribunum, nullum stipatorem, qui non vere aliquid ageret, nullum militem, qui non vere pugnaret. Hic igitur vir in tentorio suo cubans a quodam gregario milite in Odenati et Gallieni gratiam dicitur interemptus. De quo ipse vera non satis comperi, idcirco quod scriptores temporum de huius praefectura multa, de imperio pauca dixerunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License