Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Triginta Tyrannorum
    • Capp. XIX-XXI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XIX-XXI

19. Valens, vir militaris, simul etiam civilium virtutum gloria pollens proconsulatum Achaiae dato a Gallieno tunc honore gubernabat. Quem Macrianus vehementer reformidans, simul quod in omni genere vitae satis clarum norat, simul quod inimicum sibi esse invidia virtutum sciebat, misso Pisone, nobilissimae tunc et consularis familiae viro, interfici praecepit. Valens diligentissime cavens et providens neque aliter sibi posse subveniri aestimans sumpsit imperium et brevi a militibus interemptus est.

20. Et bene venit in mentem, ut, cum de hoc Valente loquimur, etiam de illo Valente, qui superiorum principum temporibus interemptus est, aliquid diceremus. Nam huius Valentis, qui sub Gallieno imperavit, avunculus magnus fuisse perhibetur; alii tantum avunculum dicunt. Sed par in ambobus fuit fortuna. Nam et ille, cum paucis diebus Illyrico imperasset, occisus est.

21. Piso a Macriano ad interficiendum Valentem missus, ubi eum providum futurorum imperare cognovit, Thessaliam concessit atque illic paucis sibi consentientibus sumpsit imperium Thessalicusque appellatus [vi] interemptus est, vir summae sanctitatis et temporibus suis Frugi dictus et qui ex illa Pisonum familia ducere originem diceretur, cui se Cicero nobilitandi causa sociaverat. Hic omnibus principibus acceptissimus fuit. Ipse denique Valens, qui ad eum percussores misisse perhibetur, dixisse dicitur non sibi apud deos inferos constare rationem, quod quamvis hostem suum Pisonem tamen iussisset occidi, virum cuius similem Romana res p. non haberet. Senatus consultum de Pisone factum ad noscendam eius maiestatem libenter inserui: die septimo kal. Iuliarum cum esset nuntiatum Pisonem a Valente interemptum, ipsum Valentem a suis occisum, Arellius Fuscus, consularis primae sententiae, qui in locum Valeriani successerat, ait: "Consul, consule." Cumque consultus esset "Divinos" inquit "Honores Pisoni decerno, p. c., Gallienum et Valerianum et Saloninum imperatores nostros id probaturos esse confido. Neque enim melior vir quisquam fuit neque constantior." Post quem ceteri consulti statuam inter triumphales et currus quadriiugos Pisoni decreverunt. Sed statua eius videtur, quadrigae autem, quae decretae fuerant, quasi transferendae ad alium locum positae sunt nec adhuc redditae. Nam in his locis fuerunt, in quibus thermae Diocletianae sunt exaedificatae, tam aeterni nominis quam sacrati.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License