Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Triginta Tyrannorum
    • Capp. XXII-XXIV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXII-XXIV

22. Est hoc familiare populi Aegyptiorum, ut velut furiosi ac dementes de levissimis quibus usque ad summa rei p. pericula perducantur: saepe illi ob neglectas salutationes, locum in balneis non concessum, carnem et olera sequestrata, calciamenta servilia et cetera talia usque ad summum rei p. periculum in seditiones, ita ut armarentur contra eos exercitus, pervenerunt. Familiari ergo sibi furore, cum quadam die cuiusdam servus curatoris, qui Alexandriam tunc regebat, militari ob hoc caesus esset, quod crepidas suas meliore esse quam militis diceret, collecta multitudo ad domum Aemiliani ducis venit atque eum omni seditionum instrumento et furore persecuta est: ictus est lapidus, petitus est ferro, nec defuit ullum seditionis telum. Qua re coactus Aemilianus sumpsit imperium, cum sciret sibi undecumque pereundum. Consenserunt ei Aegyptiacus exercitus, maxime in Gallieni odium. Nec eius ad regendam rem p. vigor defuit, nam Thebaidem totamque Aegyptum peragravit et, quaternus potuit, barbarorum gentes forti auctoritate summovit. Alexander denique vel Alexandrinus - nam incertum id quoque habetur - virtutum merito vocatus est. Et cum contra Indos pararet expeditionem, misso Theodoto duce Gallieno iubente dedit poenas, set quidem strangulatus in carcere captivorum veterum more perhibetur. Tacendum esse non credo, quod, cum de Aegypto loquor, vetus suggessit historia, simul etiam Gallieni factum. Qui cum [e] Theodoto vellet imperium proconsulare decernere, a sacerdotibus est prohibitus, qui dixerunt fasces consulares ingredi Alexandriam non licere; cuius rei etiam Ciceronem, cum contra Gabinium loquitur, meminisse satis novimus. Denique nunc extat memoria rei frequentatae. Quare scire oportet Herennium Celsum, vestrum parentem, consulatum cupit, hoc quod desiderat non licere. Fertur enim apud Memfim in aurea columna Aegyptiis esse litteris scriptum tunc demum Aegyptum liberam fore, cum in eam venissent Romani faces et praetexta Romanorum. Quod apud Proculum grammaticum, doctissimum sui temporis virum, cum de peregrinis regionibus loquitur, invenitur.

23. Optimus ducum Gallieni temporis, sed Valeriano dilectus Saturninus fuit. Hic quoque, cum dissolutionem Gallieni, pernoctantis in publico, ferre non posset et milites non exemplo imperatoris sui, sed suo regeret, ab exercitibus sumpsit imperium, vir prudentiae singularis, gravitatis insignis, vitae amabilis, victoriarum barbaris etiam ubique notarum. Hic ea die, qua est amictus a militibus peplo imperatorio, contione adhibita dixisse fertur: "Commilitiones, bonum ducem perdidistis et malum principem fecistis." Denique cum multa strenue in imperio fecisset, quod esset severior et gravior militibus, ab isdem ipsis, a quibus factus fuerat, interemptus est. Huius insigne est quod convivio discumbere milites, ne inferiora nudarentur, cum sagis iussit, hieme gravibus, aestate perlucidis.

24. Interfecto Victorino et eius filio mater eius Victoria sive Vitruvia Tetricum senatorem p. R. praesidatum in Gallia regentem ad imperium hortata, quod eius erat, ut plerique loquuntur, adfinis, Augustum appellari fecit filiumque eius Caesarem nuncupavit. Et cum multa Tetricus feliciterque gessisset et diuque imperasset, ab Aureliano victus, cum militum suorum inpudentiam et procacitatem ferre non posset, volens se gravissimo principi et severissimo dedit. Versus denique illius fertur, quem statim ad Aurelianum scripserat: "Eripe me his, invicte, malis". Quare cum Aurelianus nihil simplex neque mite aut tranquillium facile cogitarete, senatorem p. R. eundemque consularem, qui iure praesidali omnes Gallias rexerat, per triumphum duxit, eodem tempore quo et Zenobiam Odenati uxorem cum filiis minoribus Odenati, Herenniano et Timolao. Pudore tamen victus vir nimium severus eum, quem triumphaverat, conrectorem totius Italiae fecit, id est Campaniae, Samni, Lucaniae Brittiorum, Apuliae Calabriae, Etruriae atque Umbriae, Piceni et Flaminiae omnisque annonariae regionis, ac Tetricum non solum vivere, sed etiam in summa dignitate manere passus est, cum illum saepe collegam, nonnumquam commilitionem, aliquando etiam imperatorem appellaret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License