Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Triginta Tyrannorum
    • Capp. XXXI-XXXIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XXXI-XXXIII

31. Non tam digna res erat, ut etiam Vitruvia sive Victoria in litteras mitteretur, nisi Gallieni mores hoc facerent, ut memoria dignae etiam mulieres censerentur. Victoria enim, ubi filium ac nepotem a militibus vidit occisos, Postumum, deinde Lollianum, Marium etiam, quem principem milites nuncupaverant, interemptos, Tetricum, de quo superius dictum est, ad imperium hortata est, ut virile semper facinus auderet. Insignita est praeterea hoc titulo, ut castrorum se diceret matrem. Cusi sunt eius nummi aerei, aurei et argentei, quorum hodieque forma extat apud Treviros. Quae quidem non diutius vixit. Nam Tetrico imperante, ut plerique loquuntur, occisa, ut alii adserunt, fatali necessitate consumpta. Haec sunt quae de triginta tyrannis dicenda videbantur. Quos ego in unum volumen idcirco contuli, ne, de singulis singula quaeque narrarem, nasceretur indigna fastidia et ea, quae ferre lector non posset. Nunc ad Claudium principem redeo. De quo speciale mihi volumen quamvis breve merito vitae illius videtur edendum addito fratre singuli viro, ita ut de familia tam snacta et tam nobili saltim pauca referantur. Studiose in medio feminas posui ad ludibrium Gallieni, quo nihil prodigiosius passa est Romana res p., duos etiam nunc tyrannos quasi extra numerum, quod alieni essent temporis, additurus, unum qui fuit Maximini temporibus, alterum qui Claudii, ut tyrannorum triginta viri hoc volumine tenerentur. Quaeso, qui expletum iam librum acceperas, boni consultas atque hos volumini tuo volens addas, quos ergo, quem ad modum Valentem superiorem huic volumini, sic post Claudium et Aureliam his qui inter Tacitum et Diocletianum fuerunt, addere destinaveram. Sed errorem meum memor historiae diligentia tuae eruditionis avertit. Habeo igitur gratiam, quod titulum meum prudentiae tuae benignitas inplevit. Nemo in templo Pacis dicturus est me feminas inter tyrannos [cum risu et ioco], tyrannas videlicet vel tyrannides, ut ipsi de me solent cum risu et ioco iactitare, posuisse. Habent integrum numerum ex arcanis historiae in meas litteras datum. Titus enim et Censorinus inseruntur, quorum unus, ut dixi, sub Maximino, alter sub Claudio fuit, qui ambo ab isdem militibus, a quibus purpura velati fuerant, interempti sunt.

32. Docet Dexippus nec Herodianus tacet omnesque, qui talia legenda posteris tradiderunt, Titum, tribunum Maurorum, qui a Maximino inter privatos relictus fuerat, timore violentae mortis, ut illi dicunt, invitum vero et a militibis coactum, ut plerique adserunt, imperasse atque hunc intra paucos dies post vindicatam defectionem, quam consularis vir Magnus Maximino paraverat, a suis militibus interemptum; imperasse autem dicitur mensibus sex. Fuit hic vir de primis erga rem p. domi forisque laudabilis, sed in imperio parum felix. Alii dicunt ab Armeniis sagittariis, quos Maximinus ut Alexandrinos et oderat et offenderat, principem factum. Nec mireris tantam esse varietatem de homine, cuius vix nomen agnoscitur. Huius uxor Calpurnia fuit, sancta et venerabilis femina de genere Caesoninorum, id est Pisonum, quam maiores nostri univiriam sacerdotem inter sacratissimas feminas adorarunt, cuius statuam in templo Veneris adhuc vidimus acrolitham sed auratam. Haec uniones Cleopatranos habuisse perhibetur, haec lancem centum librarum argenti, cuius plerique poetae meminerunt, in qua maiorum eius expressa ostenderetur historia. Longius mihi videor processisse quam res postulabat. Sed quid faciam? Scientia naturae facilitate verbosa est. Quare ad Censorinum revertar, hominem nobilem sed qui non tam bono quam malo rei p. septem diebus dicitur imperasse.

33. Censorinus, vir plane militaris et antiquae in curia dignitatis, bis consul, bis praefectus praetorii, ter praefectus urbi, quarto pro consule, tertio consularis, legatus praetorius secundo, quarto aedilicius, tertio quaestorius, extra ordinem quoque legatione Persica functus, etiam Sarmatica. Post omnes tamen honores cum in agro suo degeret senex atque uno pede claudicans vulnere, quod bello Persico Valeriani temporibus acceperat, factus est imperator et scurrarum ioco Claudius appellatus est. Cumque se gravissime gereret neque a militibus ob disciplinam censoriam ferri posset, ab his ipsis, a quibus fuactus fuerat, interemptus est. Extat eius selpulchrum circa Bononiam:, in quo grandibus litteris [circa Bononiam] incisi sunt omnes eius honores; ultimo tamen versu adscriptum est: "felix omnia, infelicissimus imperator". Extat eius familia Censorinorum nomine frequantata, cuius pars Thracias odio rerum Romanarum, pars Bithyniam petit; extat etiam domus pulcherrima adiuncta gentibus Flaviis, quae quondam Titi principis fuisse perhibetur. Habes integrum triginta numerum tyrannorum, qui cum malevolis quidem sed bono animo causabaris. Da nunc cuivis libellum non tam diserte quam fideliter scriptum. Neque ego eloquentiam mihi videor pollicitus esse, sed rem, qui hos libellos, quos de vita principum edidi, non scribo sed dicto, et dicto cum ea festinatione, quam, si quid vel ipse promisero vel tu petieris, sic perurgueo, ut respirandi non habeam facultatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License