Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Divi Claudii
    • Capp. I-III
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Trebellius Pollio. Vita Divi Claudii

Capp. I-III

1. Ventum est ad principem Claudium, qui nobis intuitu Constanti Caesaris cum cura in litteras digerendus est. De quo ego idcirco recusare non potui, quod alios, tumultuarios videlicet imperatores ac regulos, scripseram eo libro, quem te tringinta tyrannis edidi, qui Cleopatranam etiam stirpem Victorianamque nunc detinet; si quidem eo res processit, ut mulierum etiam vitas scribi Gallieni comparatio effecerit. Neque enim fas erat eum tacere principem, qui tantam generis sui prolem reliquit, qui bellum Gothicum sua virtute confecit, qui manum publicis cladibus victor inposui, qui Gallienum, prodigiosum imperatorem, etiamsi non auctor consilii fuit, tamen ipse imperaturus bono generis humani a gubernaculis publicis depulit qui si diutius in hac esset commoratus re p., Scipiones nobis et Camillos omnesque illos veteres suis viribus, suis consiliis, sua providentia reddidisset.

2. Breve illius, negare non possum, in imperio fuit tempus, sed breve fuisset, etiamsi quantum hominum vita suppetit, tantum vir talis imperare potuisset. Quid enim in illo non mirabile? Quid non conspicuum? Quid non triumphalibus vetustissimis praeferendum? In quo Traiani virtus, Antonini pietas, Augusti moderatio et magnorum principum bona sic fuerunt, ut non ille ab aliis exemplum caperet sed, etiamsi illi non fuissent, hic ceteris reliquisset exemplum. Doctissimi mathematicorum centum viginti annos homini ad vivendum datos iudicant neque amplius cuiquam iactitant esse concessos, etiam illud addentes Mosen solum, dei, ut Iudaeorum libri locuntur, familiarem, centum viginti quinque annos vixisse; qui cum quereretur quod iuvenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt numine neminem plus esse victurum. Quare etiamsi centum et viginti quinque annos Claudius vixisset, ne necessariam quidem mortem eius expectandam fuisse, ut Tullius de Scipione sic loquitur [pro Milone], stupenda et mirabilis docet vita. Quid enim magnum vir ille domi forisque non habuit? Amavit parentes. Quid mirum? Amavit et fratres : iam potest dignum esse miraculo. Amavit propinquos : res nostris temporibus comparanda miraculo; invidit nulli, mal;os persecutus est. Fures iudices palam aperteque damnavit, stultis quasi reglegenter indulsit. Leges optimas dedit. Talis in re p. fuit, ut eius stirpem ad imperium summi principes eligeret, emendatior senatus optaret.

3. In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis est et tua conscientia et vita mea me nihil umquam cogitasse, fecisse gratiosum. Claudium principem loquor, cuius vita, probitas et omnia, quae in re p. gessit, tantam posteris famam dedere, ut senatus populusque Romanus novis eum honoribus post mortem adfecerit : illi clypeus aureus vel, ut grammatici locuntur, clypeum aureum senatus totius iudicio in Romana curia conlocatum est, ut etiam nunc videtur expressa thorace vultus eius. Illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iovis Optimi Maximi templum statuam auream decem pedem conlocavit. Illi totius orbis iudicio in rostris posita est columna palmata statua superfixa librarum argenti mille quingentarum. Ille, velut futurorum memor, gentes Flavias, quae Vespasiani quoque et Titi, noo autem dicere Domitiani fuerant, propagavit. Ille bellum Gothicum brevi tempore inplvit. Adulator igitur senatus, adulator populus R., adulatrices exterae gentes, adultatrices provinciae, si quidem omnes ordines, omnis aetas, omnis civitas statuis, vexillis, coronis, fanis, arcubus bonum principem [aris ac templis] honoraverit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License