4.
Interest et eorum, qui bonos imitantur
principes, et totius orbis humani cognoscere, quae de illo viro senatus
consulta sint condita, ut omnes iudicium publicae mentis adnoscant : nam cum
esset nuntiatum VIIII. kal. Aprilis ipso in sacrario Matris sanguinis die
Clauddium imperatorem factum neque cogi sanatus sacrorum celebrandorum causa
posset, sumptis togis itum est ad Apollinis templum ac lectis litteris Claudii
principis haec in Claudium dicta sunt : "Auguste Claudi, dii te
praestent." Dictum sexagies. "Claudi Auguste, te principem aut qualis tu est,
semper optavimus." Dictum quadragies. "Claudi Auguste, te res p.
requirebat." Dictum quadragies. "Claudi Auguste, tu frater, tu pater,
tu amicus, tu bonus senator, tu vere princeps." Dictum octogies.
"Claudi Auguste, tu nos ab Aureolo vindica." Dictum quinquies.
"Claudi Auguste, tu nos a Palmyrenis vindica." Dictum quinquies.
"Claudi Auguste, tu nos a Zenobia et a Vitruvia libera." Dictum
septies. "Claudi Auguste, Tetricus nihil fecit." Dictum septies.
5.
Qui primum, ut factus est imperator, Aureolum, qui gravior rei p. fuerat, quod
Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei p. gubernaculis depulit
tyrannumque missis ad populum edictis, datis etiam ad senatum orationibus
iudicavit. His accepit quod regantem Aureolum et foedus petentem imperator
gravis et serius non audivit, responso tali repudiatum : "Haec a Gallieno
petenda fuerant; qui consentiret moribus, poterat et timere". Denique
iudicio suorum militum apud Mediolanium Aureolum dignum exitum vita ac moribus
suis habuit, et hunc tamen quidam historici laudare conati sunt, et ridicule
quidem. Nam Gallus Antipater, ancilla honorum et historicorum dehonestamentum,
principium de Aureolo habuit : "Venimus ad imperatorem nominis sui."
Magna videlicet virtus ab auro nomen accipere. At ego scio saepius inter
gladiatores bonis propugnatoribus hoc nomen adpositum. Habuit proxime tuus
libellus munerarius hoc nomen in indice ludiorum.
6.
Sed redeamus ad Claudium. Nam, ut superius diximus [triginta], illi Gothi, qui
evaserant eo tempore, quo illos Marcianus est persecutus, quosque Claudius
emiti non siverat, ne quid fieret, quod effectum est, omnes gentes suorum ad
Romanas incitaverant praedas. Denique Scytharum diversi populi, Peuci, Grutungi
Austrogoti, Tervingi, Visi, Gipedes, Celtae etiam et Eruli, praedae cupiditate
in Romanum solum inruperunt atque illic pleraque vastarunt, dum aliis occupatus
est Claudius dumque se ad id bellum, quod confecit, imperatorie instruit, ut
videantur fata Romana boni principis occupatione lentata, sed credo, ut Claudii
gloria adcresceret eiusque fieret gloriosior toto penitus orbe victoria. Armatorum denique gentium trecenta viginti milia tunc
fuere. Dicat
nunc, qui nos adulationis accusat, Claudium minus esse amabilem. Armatorum
trecenda viginti milia : quis tandem Xerxes hoc habuit? Quae fabella istum
numerum adfinxit? Quis poeta conposuit? Trecenda
viginti milia armatorum fuerunt. Adde servos, adde familias, adde carraginem et
epotata flumina consumptasque silvas, laborasse denique terram ipsam, quae
tantum barbarici tumoris excepit.
|