Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Divi Claudii
    • Capp. VII-IX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. VII-IX

7. Extat ipsius epistola missa ad senatum legenda ad populum, qua indicat de numero barbarorum, quae talis est : "Senatui populoque Romano Claudius princeps." (Hanc autem ipse dictasse perhibetur, ego verba magistri memoriae non requiro.) "p. c., mirantes audite quod verum est. Trecenta viginti milia barbarorum in Romanorum solum armati venerunt : haec si vicero, vos vicem reddite meritis; si non vicero, scitote me post Gallienum velle pugnare. Fatigata est tota res p. pugnamus post Valerianum, post Ingenuum, post Regilianum, post Lollianum, post Postumum, post Celsum, post mille alios, qui contemptu Gallieni principis a re p. defecerunt. Non scuta, non spathae, non pila iam supersunt. Gallias et Hispanias, vires rei p., Tetricus tenet, et omnes sagittarios, quod pudet dicere, Zenobia possidet. Quicquid fecerimus, satis grande est." Hos igitur Claudius ingenita illa virtute superavit, hos brevi tempore adtrivit, de his vix aliquos ad patrium solum redire permisit. Rogo, quantum petium est clypeus in curia tantae victoriae? Quantum una aurea statua? Dicit Ennius de Scipione : "Quantam statuam faciet populus R., quantam columnam, quae res tuas gestas loquatur?" Possumus dicere Flavium Claudium, unicum in terris principem, non columnis, non statuis, sed famae viribus adiuvari.

8. Habuerunt praeterea duo milia navium, duplicem scilicet numerum quam illum, quo tota pariter Graecia omnisque Thessalia urbes Asiae quondam expugnare conata est. Sed illud poeticus stilus fingit, hoc vera continet historia. Claudio igitur scriptores adulamur, qui duo milia navium barbararum et trecenta viginti milia armatorum delevit, oppressit, adtrivit, qui carraginem tantam, quantam numerus hic armatorum sibimet aptare potuit et parare, nunc incendi fecit, nunc cum omnibus familiis Romano servitio deputavit, ut docetur eiusdem epistola, quam ad Iunium Brocchum scripsit Illyricum tuentem : "Claudius Broccho. delevimus trecenta viginti milia Gothorum, duo milia navigium mersimus. Tecta sunt flumina scutis, spatis et lanceolis omnia litora operiuntur. Campi ossibus latent tecti, nullum iter purum est, ingens carrago deserta est. Tantum mulierum cepimus, ut binas et ternas mulieres victor sibi miles possit adiungere.

9. Et utinam Gallienum non esset passa res p.! Utinam sescentos tyrannos non pertulisset! Savis militibus quos varia proelia sustulerunt, salvis legionibus, quas Gallienus male victor occidit, quantum esset additum rei p.! Si quidem nunc membra naufragii publici colligit nostra diligentia ad Romanae rei p. corpus. Pugnatum est enim apud Moesos et multa proelia fuerunt apud Marcianopolim. Multi naufragio perierunt, plerique capti reges, captae diversarum gentium nobiles feminae, inpletae barbaris servis Scythicisque cultoribus Romanae provinciae. Factus limitis barbari colonus e Gotho. Nec ulla fuit regio, quae Gothum servum triumphali quodm servitio non haberet. Quid boum barbarorum nostri videre maiores? Quid ovium? Quid equarum, quas fama nobilitat, Celticarum? Hoc totum ad Claudii gloriam pertinet. Claudius et securitate rem p. et opulentiae nimietate donavit. Pugnatum praeterea est apud Byzantios, ipsis, qui superfuerant, Byzantinis fortiter facientibus. Pugnatum apud Thessalonicenses, quos Claudio absente obsederant barbari. Pugnatum in diversis regionibus et ubique auspiciis Claudianis victi sunt Gothi, prorsus ut iam tunc Constantio Caesari nepoti futuro videretur Claudius securam parare rem p.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License