10. Et bene venit in mentem :
exprimenda est sors, quae Claudio data esse perhibetur Commagenis, ut intellegant
omnes genus Claudii ad felicitatem rei p. divinitus constitutum. Nam cum consuleret
factus imperator, quamdiu imperaturus esset, sors talis emersit :
Tu, qui nunc
patrias gubernas oras
et mundum regis, arbiter deorum,
tu vinces veteres tuis novellis;
regnabunt etenim minores
et reges facient suos minores.
Item cum in
Appennino de se consuleret, responsum huius modi accepit :
Tertia dum Latio
regnantem viderit aestas.
Item cum de
posteris suis :
His ego nec
metas rerum nec tempora ponam.
Item cum de
fratre Quintillo, quem consortem habere volebat imperii, responsum est :
Ostendent terris
hunc tantum fata.
Quae idcirco
posui ut sit omnibus clarum Constantium divini generis virum, sanctissimum
Caesarem et Augustae ipsum familiae esse et Augustos multos de se daturum,
salvis Diocletiano et Maximiano Augustis et eius fratre Galerio.
11.
Sed dum haec a divo Claudio aguntur, Palmyreni ducibus Saba et Timagene contra
Aegyptios bellum summunt atque ab his Aegyptia pervicaria et indefessa pugnandi
continuatione vincuntur. Dux tamen Aegyptiorum Probatus Timagenis insidiis
interemptus est. Aegyptii vero omnes se Romano imperatori dederunt in absentis
Claudii verba iurantes. Atticiano et
Orfito conss. Auspicia Claudiana favor divinus adiuvit. Nam cum se Haemimontum
multitudo barbararum gentium, quae superfuerant, contulisset, illic ita fame ac
pestilentia laboravit, ut iam Claudius dedignaretur et vincere. Denique finitum est
asperrimum bellum, terroresque Romani nominis sunt depulsi. Vera dici fides
cogit, simul ut sciant hi, qui adulatores nos aestimari cupiunt, id, quod
historia dici postulat, nos non tacere : eo tempore, quo parta est plena
victoria, plerique milites Claudii secundis rebus elati, quae sapientium quoque
animos fatigant, ita in praedam versi sunt, ut non cogitarent a paucissimis se
posse fugari, dum occupati animo atque corporibus avertendis praedis
inserviunt. Denique in ipsa victoria prope duo milia a paucis barbaris et his,
qui fugerant, interempta sunt. Sed ubi hoc comperit Claudius, omnes, qui
rebelles animos extulerant, conducto exercitu rapit atque in vincla Romam etiam
mittit ludo publico deputandos. Ita id, quod vel fortuna vel milites egerat,
virtute boni principis antiquatum est. Nec sola de hoste victoria, sed etiam
vindicta praesumpta est. In quo bello, quod (a Claudio) gestum est, equitum
Dalmatarum in gens extitit virtus, quod originem ex ea provincia Claudius
videbatur ostendere quamvis alii Dardanum et ab Ilo Traianorum auctore atque ab
ipso Dardano sanguinem dicerent trahere.
12.
Fuerunt per ea tempora et apud Cretam Scythae et Cyprum vastare temptarunt, sed
ubique morbo atque fame exercitu laborante superati sunt. Finito sane bello
Gothico gravissimus morbus increbruit, tunc cum etiam Claudius adfectus morbo
mortalis reliquit et familiare virtutibus suis petit caelum. Quo ad deos atque
ad sidera demigrante Quintillus frater eiusdem, vir sanctus et sui fratris, ut
vere dixerim, frater, delatum sibi omnium iudicio suscepit imperium, non
hereditarium sed merito virtutum, qui factus esset imperator, etiamsi frater
Claudii principis non fuisset. Sub hoc
barbari, qui superfuerant, Anchialon vastare conati sunt, Nicopolim etiam
optinere. Sed illi provincialium virtute obtriti sunt. Quintillus autem ob
brevitatem temporis nihil dignum imperio gerere potuit, nam septima decima die,
quod se gravem et serium contra milites ostenderat ac verum principem
pollicebatur, eo genere, quo Galba, quo Pertinax interemptus est. Et Dexippus
quidem Claudium non dicit occisum, sed tantum mortuum, nec tamen addit morbo,
ut dubium sentire videatur.
|