Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Trebellius Pollio. Vita Divi Claudii
    • Capp. XVI-XVIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XVIII

16. Item epistola Decii de eodem Claudio. "Decius Messalae praesidi Archaiae salutem." Inter cetera : "Tribunum vero nostrum Claudium, optimum iuvenem, fortissimum militem, constantissimum civem, castris, senatui et rei p. necessarium, in Thermopylas ire praecipimus mandata eidem cura Peloponnensium, scientes neminem melius omnia, quae iniungimus, esse curaturum. Huic ex regione Dardanica dabis milites ducentos, ex catafractariis centum, ex equitibnus sexginta, ex sagittariis Creticis sexaginta, ex tyronibus bene armatos mille. Nam bene illi novi creduntur exercitus; neque enim illo quisquam devotior, fortior, gravior invenitur."

17. Item epistola Gallieni, cum nuntiatum esset per frumentarios Claudium irasci, quod ille mollius viverete : "Nihil me gravius accepit, quam quod notaria tua intimasti Claudium, parentem amicumque nostrum, insinuatis sibi falsis plerisque graviter irasci. Quaeso igitur, mi Venuste, si mihi fidem exhibes, ut eum facias a Grato et Herenniano placari, nescientibus hoc militibus Dascianis, qui iam saeviunt, ne graviter rem ferant. Ipse ad eum dona misi, quae ut libenter acipiat, tu facies. Curandum praeterea est, ne me hoc scire intellegat ac sibi suscensere iudicet et pro necessitate ultimum consilium capiat. Misi autem ad eum pateras gemmatas trilibres duas, scyphos aureos gemmatos trilibres duos, discum corymbiatum argenteum librarum viginti, lancem argenteam pampinatam librarum triginta, paternam argenteam hederaciam librarum viginti et trium, boletar alieuticum argenteum librarum viginti, urceos duos auro inclusos, argenteos librarum sex et in vasis minoribus argenti libras viginti quinque, calices Aegyptios operisque diversi decem, clamydes veri luminis limbatas duas, veste diversas sedecim, albam subsericam, paragaudem triuncem unam, zancas de nostris Parthicas paria tria, singiliones Dalmatenses decem, clamydem Dardanicam mantuelem unam, paenulam Illyricianam unam, bardocucullum unum, cucutia villosa duo, oraria Sarabdena quattuor, aureos Valerianos centum quinquaginta, trientes Saloninianos trecentos."

18. Habuit et senatus iudicia, priusquam ad imperium perveniret, ingentia. Nam cum esset nuntiatum illum cum Marciano fortiter contra gentes in Illyrico dimicasse, adclamavit senatus : "Claudi, dux fortissime, haveas! Virtutibus tuis, devotioni tuae! Claudio statuam omnes dicamus. Claudium consulem omnes cupimus. Qui amat rem p., sic agit, qui amat principes, sic agit, antiqui milites sic egerunt. Felicem te, Claudi, iudicio principum, felicem te virtutibus tuis, consulem te, praefectum te. Vivas Valeri et ameris a principe." Longum est tam multa, quam meruit vir ille, perscribere; unum tamen tacere non debeo, quod illum et senatus et populus et ante imperium et in imperio et post imperium sic dilexit, ut satis constet neque Traianum neque Antoninos neque quemquam alium principem sic amatum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License