1.
Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus
et dici, impletis sollemnibus vehiculo suo me et iudiciali carpento praef.
urbis, vir inlustris ac praefata reverentia nominandus, Iunius Tiberianus
accepit. Ibi cum animus a causis atque a negotiis publicis solutus ac liber
vacaret, sermonem multum a Palatio usque ad hortos Varianos instituit et in eo
praecipue de vita principum. Cumque ad templum Solis venissemus ab Aureliano
principe consecratum, quod ipse non nihilum ex eius origine sanguinem duceret,
quaesivit a me, quis vitam eius in litteras rettulisset. Cui cum ego
respondissem neminem a me Latinorum, Graecorum aliquos lectitatos, dolorem
gemitus sui vir sanctus per haec verba profundit : "ergo Thersiten,
Sinonem ceteraque illa prodigia vetustatis et nos bene scimus et posteri
frequentabunt : divum Aurelianum, clarissimum principem, severissimum
imperatorem, per quem totus Romano nomini orbis est restitutus, posteri
nescient? Deus
avertat hanc amentiam. Et tamen, si bene novi, ephemeridas illius viri scriptas
habemus. Etiam bella charactere historico digesta, quae velim accipias et per
ordinem scribas, additis quae ad vitam pertinent. Quae omnia ex libris linteis, in quibus ipse cotidiana
sua scribi praeceperat, pro tua sedulitate condisces. Curabo autem, ut tibi ex
Ulpia bibliotheca et libri lintei proferantur. Tu velim Aurelianum ita ut est,
quatenus potes, in litteras mittas." Parui,
mi Piniane, praeceptis, accepi libros Graecos et omnia mihi necessaria in manum
sumpsi, ex quibus ea, quae digna erant memoratu, iin unum libellum contuli. Tu
velim meo muneri boni consulas et, si hoc contentus non fueris, lectites
Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Ulpia tibi bibliotheca, cum
volueris, ministrabit.
2.
Et quoniam sermo nobis de Trebellio Pollione, qui a duobus Philippis usque ad
divum Claudium et eius fratrem Quintillium imperatores tam claros quam obscuros
memoriae prodidit, in eodem vehiculo fuit adserente Tiberiano, quod Pollio
multa incuriose, multa breviter prodidisset, me contra dicente neminem scriptorum,
quantum ad historiam pertinet, non aliquid esse mentium, prodente quin etiam,
in quo Livius, in quo Trogus manifestis testibus convincerentur, pedibus in
sententiam transitum faciens ac manum porrigens iocando praeterea :
"scribe", inquit, "ut libet. Securus, quod velis, dices,
habiturus mendaciorum comites, quos historicae eloquentiae miramur
auctores."
3.
Ac ne multa et frivola prooemiis odiosus intexam, divus Aurelianus ortus, ut
plures loquuntur, Sirmii familia obscuriore, ut nonnulli, Dacia ripensi. Ego autem legisse me memini auctorem,qui eum Moesia
genitum praedicaret. Et evenit quidem, ut de eorum virorum genitali solo
nesciatur, qui humiliore loco et ipsi plerumque solum genitale confingunt, ut
dent posteritati de locorum splendore fulgorem. Nec tamen magnorum principum in
rebus summa sciendi est, ubi quisque sit genitus, sed qualis in re p. fuerit.
An Platonem magis commendat, quod Atheniensis fuerit quam quod unicum
sapientiae munus inluxerit? Aut eo minores invenientur Aristoteles Stragirites
Eleatesque Zenon aut Anacharsis Scytha, quod in niminis nati sint viculis, cum
illos ad caelum omnis philosophiae virtus extulerit?
4.
Atque ut ad ordinem redeam, Aurelianus modicis ortus parentibus, a prima aetate
ingenio vivacissimus, viribus clarus, nullum umquam diem praetermisit, quamvis
festum, quamvis vacantem, quo non se pilo et sagittis ceterisque armorum
exerceret officiis. Matrem quidem eius Callicrates Tyrius, Graecorum longe
doctissimus scriptor, sacerdotem templi Solis invicti in vico eo, in quo
habitabant parentes, fuisse dicit. Habuisse quin etiam non nihilum
divinationis, adeo ut aliquando marito suo iurgans ingesserit, cum eius et
stultitiam increparet et vilitatem : "en imperatoris patrem." Ex quo
constat illam mulierem scisse fatalia. Idem dicit auspicia imperii Aureliano
haec fuisse : primum pueri eius pelvem serpentem plerumque cinxisse neque
umquam occidi potuisse, postremo ipsam matrem, quae hoc viderat, serpentem
quasi familiarem occidere noluisse. His accedit quod ex palliolo purpureo, quod
Soli sui temporis imperator optulerat, sacerdos mulier crepundia filio fecisse
perhibetur. Addit etiam illud, quod vinctum fasceola Aurelianum aquila innoxie
de cunis levaverit et in aram posuerit, quae iuxta sacellum forte sine ignibus
erat. Idem auctor est vitulum matri eius natum mirae magnitudinis, candidum sed
purpurantibus maculis, ita ut haberet in latere uno "ave" et in alio
coronam.
5.
Multa superflua in eodem legisse me memini; quippe qui adseveret etiam rosas in
eiusdem mulieris chorte nato Aureliano exisse purpureas, odoris rosei, floris
aurei. Fuerunt et postea multa omina iam militanti futuri, ut res monstravit,
imperii. Nam ingrediente eo Antiochiam in vehiculo, quod prae vulnere tunc equo
sedere non posset, ita pallium purpureum,quod in honore eius pansum fuerat,
decidit, ut umeros eius tegeret. Et cum in equum transire vellet, quia
invidiosum tunc erat vehiculis in civitate uti, equus est ei imperatoris
adplicitus, cui per festinationem insedit. Sed ubi comperit, semet ad
suum transtulit. Data est ei praeterea, cum legatus ad Persas isset, patera,
qualis solet imperatori dari a rege Persarum,in qua insculptus erat Sol eo
habitu, quo colebatur ab eo templo, in quo mater eius fuerat sacerdos. Donatus
eidem etiam elefantus praecipuus, quem ille imperatori optulit, solusque omnium
privatus Aurelianus elefanti dominus fuit.
|