6.
Sed ut haec et talia omittamus, fuit decorus ad
gratiam, viriliter speciosus, statura procerior, nervis validissimis, vini et
cibi paulo cupidior, libidinis rarae, severitatis inmensae, disciplinae
singularis, gladii exserendi cupidus. Nam cum essent in exercitu duo Aureliani
tribuni, hic et alius, qui cum Valeriano captus est, huic signum exercitus
adposuerat "manu ad ferrum", ut si forte quaereretur, quis Aurelianus
aliquid vel fecisset vel gessisset, suggereretur "Aurelianus manu ad
ferrum" atque cognosceretur. Privatim huius multa extant egregia facinora.
Nam erumpentes Sarmates in Illyrico cum trecentis praesidiariis solus adtrivit.
Refert Theoclius, Caesareanorum temporum scriptor, Aurelianum manu sua bello
Sarmatico una die quadraginta et octo interfecisse, plurimis autem et diversis
diebus ultra nongentos quinquaginta, adeo ut etiam ballistia pueri et
saltatiunculas in Aurelianum tales {componerent}, quibus diebus festis
militariter saltitarent :
Mille mille mille decollavimus.
Unus homo! mille decollavimus.
Mille bibat
qui mille occidit.
Tantum vini nemo habet, quantum fudit sanguinis.
Haec video esse
perfrivola, sed quia supra scriptus auctor ita eadem ut sunt Latina suis
scriptis inseruit, tacenda esse non credidi.
7.
Idem apud Mogontiacum tribunus legionis sextae Gallicanae Francos inruentes,
cum vagarentur per totam Galliam, sic adflixit, ut trecentos ex his captos
septingentis interemptis sub corona vendiderit. Unde iterum de eo facta est
cantilena :
Mille Sarmates,
mille Francos semel et semel occidimus,
mille Persas quaerimus.
Hic autem [ut supra] militibus ita timori
fuit, ut sub eo, posteaquam semel cum ingenti severitate castrensia peccata
correxit, nemo peccaverit. Solus denique omnium militem, qui adulterium cum
hospitis uxore commiserat, ita punivit, ut duarum arborum capita inflecteret,
ad pedes militis deligaret easdemque subito dimitteret, ut scissus ille
utrimque penderet, quae res ingentem timorem omnibus fecit. Huius epistola
militaris est ad vicarium suum data huius modi : "si vis tribunus esse,
immo si vis vivere, manus militum contine. Nemo pullum alienum rapiat, ovem
nemo contingat. Uvam nullus auferat, segetem nemo deterat, oleum, salem, lignum
nemo exigat, annona sua contentus sit. De praeda hostis, non de lacrimis provincialium
habeant. Arma tersa sint, ferramenta
samiata, calciamenta fortia. Vestis nova vestem veterem excludat. Stipendium in
balteo, non in popina habeat. Torquem, brachialem, anulum adponat. Equum et sagmarium suum
defricet, capitum animalis non vendat, mulum centuriatum communiter curent.
Alter alteri quasi l;tdomino, nemo quasi servus obsequatur, a medicis gratis
curentur, haruspicibus nihil dent, in hospitiis caste se agant, qui litem
fecerit, vapulet."
8.
Inveni nuper in Ulpia bibliotheca inter linteos libros epistolam divi Valeriani
de Aureliani principe scriptam. Ad verbum, ut decebat, inserui.
"Valerianus Augustus Antonino Gallo consuli. Culpa me familiaribus
litteris, quod Postumo filium meum Gallienum magis quam Aureliano commiserim,
cum utique severiori et puer credendus fuerit et exercitus. Ne tu id iustius
iudicabis, si bene scieris, quantae sit Aurelianus severitatis : nimius est,
multus est, gravis est et ad nostra iam non facit tempora. Testor autem omnes
deos me etiam timuisse, ne quid etiam erga filium meum severius [si quid] ille
fecisset, cum - ut est natura pronus ad ludicra - levius cogitaret." Haec
epistula indicat, quantae fuerit severitatis, ut illum Valerianus etiam timuisse
se dicat.
9.
Eiusdem Valeriani alia est epistola, quae laudes illius continet. Quam ego ex scriniis praefecturae urbanae protuli. Nam
illi Romam venienti slaria sui ordinis sunt decreta. Exemplum epistulae :
"Valerianus Augustus Ceionio Albino praefecto urbi. Vellemus quidem
singulis quibusque devotissimis rei p. viris multo maiora defferre compendia,
quam eorum dignitas postulat, maxime ubi honorem vita commendat - debet enim
quid praeter dignitatem pretium esse meritorum -, sed facit rigor publicus, ut
accipere de provinciarum inlationibus ultra ordinis sui gradum nemo plus
possit. Aurelianum, fortissimum virum, ad inspicienda et ordinanda castra omnia
destinavimus, cui tantum a nobis atque ab omni re p, communi totius exercitus
confessione debetur, ut digna illo vix aliqua vel nimis magna sint munera. Quid
enim in illo non clarum? Quid non Corvinis et Scipionibus conferendum? Ille
liberator Illyrici, ille Galliarum restitutor, ille dux magni totis exempli. Et
tamen nihil praeterea possum addere tanto viro ad muneris gratiam - non patitur
sobrie et bene geranda res p. Quare sinceritas tua, mi parens carissime, supra
dicto viro adiciet, quamdiu Romae fuerit, panes militares mundo sedecim, panes
militares castrenses quadraginta, vini mensalis sextarios quadraginta,
porcellum dimidium, gallinaceos duos, porcinae ponda triginta, bubulae pondo
quadraginta, olei sextarium unum et item [olei sextarium unum] liquaminios
sextarium unum, salis sextarium unum, herbarum, holerum quantum sat est. Sane
quoniam ei aliquid praecipue decernendum est, quamdiu Romae fuerit, pabula
extra ordinem decernes, ipsi autem ad sumptus aureos Antoninianos diurnos
binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum. Reliqua per praefectos aerarii praebebuntur."
10.
Frivola haec fortassis cuipiam et nimis levia esse videantur, sed curiositas
nil recusat. Habuit ergo multos ducatus, plurimos tribunatus, vicarias ducum et
tribunorum diversis temporibus prope quadraginta, usque adeo etiam Ulpii
Criniti, qui se de Traiani genere referebat, et fortissimi re vera viri et
traiani simillimi, qui pictus est cum eodem Aureliano in templo Solis, quem
valerianus Caesaris loco habere instituerat, vicem sumeret, exercitum duceret,
limitem restitueret, praedam militibus daret, Thrachias bubus, equis, mancipiis
captis locupletaret, manubias in Palatio conlocaret, quingentos servos, duo
milia vaccarum, equas mille, ovium decem milia, caprearum quindecim in privatam
villam Valeriani congereret, tunc cum Ulpius Crinitus publice apud Byzantium
sedenti Valeriano in thermis egit gratias dicens magnum de se iudicium habitum,
quod eidem vicarium Aurelianum dedisset. Quare eum statuit adrogare.
|