|
11.
Interest epistolas nosse de Aureliano scriptas
et ipsam adrogationem. Epistula Valeriani ad Aurelianum : "Si esset alius,
Aureliane iucundissime, qui Ulpii Criniti vicem posset implere, tecum de eius
virtute ac sedulitate cinferrem; nunc te cum non meliorem requirere potuissem,
suscipe bellum a parte Nicopolis, ne nobis aegritudo Criniti obsit. Fac, quidquid potes. Multa non dico : in tua erit potestate militiae
magisterium. Habes sagittarios Ityraeos trecentos, Armenios sescentos, Arabas
centum quinquaginta, Saracenos ducentos, Mesopotamenos auxiliares
quadringentos; habes legionem tertiam Felicem et equites catafractarios
octingentos. Tecum erit Hariomundus, Haldagates, Hildomundus, Carioviscus. Commeatus
a praefectis necessarius in opmnibus castris est constitutus. Tuum est pro
virtutibus tuis atque sollertia illic hiemalia et aestiva disponere, ubi tibi
nihil deerit, quaerere praeterea, ubi carrago sit hostium, et vere scire,
quanti qualesque sint, ut non in vanum aut annona consumatur aut tela
iaciantur, in quibus res bellica constituta est. Ego de te tantum deo favente
spero, quantum de Traiano, si viveret, posset sperare res p.; neque enim minor
est, in cuius locum vicemque te legi. Consulatum
cum eodem Ulpio Crinito in annum sequentem a die undecimo kal. Iuniarum in
locum Gallieni et Valeriani sperare te convenit sumptu publico. Levanda est enim
paupertas eorum hominum, qui diu in re p. viventes pauperes sunt, et nullorum
magis." His quoque litteris indicatur, quantus fuerit Aurelianus; et re
vera, neque enim quisquam aliquando ad summam rerum pervenit, qui non a prima
aetate gradibus virtutis ascenderit.
12.
Litterae de consulatu : "Valeriano, cui consulatum detulimus ob paupertatem,
qua ille magnus est, ceteris maior, dabis ad editionem circensium aureos
Antoninianos trecentos, argenteos Philippeos minutulos tria milia, in aere
sestertium quinquagies, tunicas multicias viriles decem, lineas Aegyptias
viginti, mantelia Cypria paria duo, tapetia Afra decem, stragula Maura decem,
porcos centum, oves centum. Convivium autem publicum edi iubebis senatoribus
equitibus Romanis, hostias maiores duas, minores quattuor." Et quoniam
etiam de adrogatione aliqua me dixeram positurum, quae ad tantum principem
pertinerent, quaeso, ne odiosior verbosiorve in ea re videar, quam fidei causa
inserendam credidi ex libris Acholi, qui magister admissionum Valeriani
principis fuit, libro actorum eius nono :
13. Cum
consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu,
praesente etiam officio Palatino, adsidentibus Nummio Tusco consule ordinario,
Baebio Macro praefecto praet., Quinto Ancario praeside orientis, adsidentibus
etiam a parte laeva Avulnio Saturnino Scythici limitis duce et Murrentio
Mauricio ad Aegyptum destinato et Iulio Tryphone orientalis limitis duce et
Maecio Brundisino praefecto annonae orientis et Ulpio Crinito duce Illyriciani
limitis et Thracici et Fulvio Boio duce Raetici limitis Valerianus Augustus
dixit : "gratias tibi agit, Aureliane, res p., quod eam a Gothorum
potestate liberasti. Abundamus per te praeda, abundamus gloria et his omnibus,
quibus Romana felicitas crescit. Cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas
murales quattuor, coronas vallares quinque, coronas navales duas, coronas
civicas duas, hastas puras decem, vexilla bicolora quattuor, tunicas russas
ducales quattuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam,
togam pictam, subarmalem profundum, sellam eburatam. Nam te consulem hodie
designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam
fasces; haec enim imperator non solet dare, sed a senatu, quando fit consul,
accipere."
14. Post
haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad manus accessit agens gratias
militaribus verbis, quae propria et ipsa adponenda decrevi. Aurelianus dixit :
"et ego, domine Valeriane, imperator Auguste, ideo cuncta feci, ideo
vulnera patienter excepi, ideo et equos et coniuratos meos lassavi, ut mihi
gratias ageret res p. et conscientia mea. At tu plus fecisti. Ago ego gratias bonitati tuae et accipio consulatum,
quem das. Dii
faciant et deus Sol lt;invictus, ut et senatus de me sic iudicet."
Agentibus igitur gratias omnibus circumstantibus Ulpius Crinitus surrexit atque
hac oratione usus est : "apud maiores nostros, Valeriane Auguste, quod et
familiae meae amicum ac proprium fuit, ab optimis quibusque in filiorum locum
fortissimi viri semper electi sunt, ut vel senescentes familias vel fetus
matrimoniis iam caducos substitutae fecunditas prolis ornaret. Hoc igitur, quod
Cocceius Nerva in Traiano adoptando, quos Ulpius Traianus in Hadriano, quod
Hadrianus in Antonino et ceteri deinceps proposita suggestione fecerunt, in
adrogando Aureliano, quam mihi vicarium iudicii tui auctoritate fecisti, censui
esse referendum. Iube igitur, ut lege agatur, sitque Aurelianus heres sacrorum
nominis et bonorum totiusque iuris Ulpio Crinito iam consulari viro, ipse actutum
te iudice consularis."
15.
Longum est cuncta pertexere. Nam et actae sunt Crinito a Valeriano gratiae, et
adoptio, ut solebat, impleta. Memini me in quodam libro Graeco legisse, quod
tacendum esse non credidi, mandatum esse Crinito a Valeriano, ut Aurelianus
adoptaretur, idcirco praecipue quod pauper esset; sed hoc in medio relinquendum
puto. Et quoniam superius epistolam posui, qua sumptus Aureliano ad consulatum
delatus est, quare posuerim rem quasi frivolam, eloquendum putavi : vidimus
proxime consulatum Furii Placidi tanto ambitu in circo editum, ut non praemia
dari aurigis sed patrimonia viderentur, cum darentur tunicae subsericae, lineae
paragaudae, darentur etiam equi, ingemescentibus frugi hominibus. Factum est enim,
ut iam divitiarum sit, non hominum consulatus, quia utique, si virtutibus
defertur, editorem spoliare non debet. Perierunt casta illa tempora et magis
ambitione populari peritura sunt. Sed nos, ut solemus, hanc quoque rem in medio
relinquimus.
|