Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
AA.VV.
Historia Augusta

IntraText CT - Text

  • Flavius Vopiscus. Vita Divi Aureliani
    • Capp. XVI-XX
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Capp. XVI-XX

16. His igitur tot ac talibus praeiudiciis muneribusque fultus Claudianis temporibus tantus enituit, ut post eum Quintillo quoque eius fratre interempto solus teneret imperium Aureolo interfecto, cum quo Gallienus fecerat pacem. Hoc loco tanta est diversitas historicorum, et quidem Graecorum, ut alii dicant invito Claudio ab volente, alii ab imperatore iam Aureliano eundem occisum, alii vero adhuc a privato. Sed haec quoque media relinquemus, ab ipsis petenda, per quos in litteras missa sunt. Illud tamen constat omne contra Meotidas bellum divum Claudium nulli magis quam Aureliano credidisse.

17. Extat epistula, quam ego, ut soleo, fidei causa, immo ut alios annalium scriptores fecisse video, inserendam putavi : "Flavius Claudius [Valeriano] Aureliano suo salutem. Expetit a te munus solitum nostra res p. : adgredere. Quid moraris? Tuo magisterio milites uti volo, tuo ductu tribunos. Gothi oppugnandi sunt, Gothi a Thraciis amovendi. Eorum enim plerique Haemimontum Europamque vexant, qui te pugnante fugerunt. Omnes exercitus Thracicos, omnes Illyricianos totumque limitem in tua potestate constituo : solitam en nobis ede virtutem. Tecum erit etiam frater Quintillus, cum occurrerit. Ego aliis occupatus summam belli illius virtutibus tuis credo. Misi sane equos decem, loricas duas et cetera, quibus munire ad bellum euntem necessitas cogit." Secundis igitur proeliis usus auspiciis Claudianis rem p. in integrum reddidit atque ipse statim, ut supra diximus, consensu omnium legionum factus est imperator.

18. Equites sane omnes ante imperium sub Claudio Aurelianus gubernavit, cum offensam magistri eorum incurrissent, quod temere Claudio non iubente pugnassent. Idem Aurelianus contra Suebos et Sarmatas isdem temporibus vehementissime dimicavit ac florentissimam victoriam rettulit. Accepta est sane clades sub Aureliano a Marcomannis per errorem. Nam dum is a fronte non curat occurrere subito erumpentibus, dumque illos a dorso persequi parat, omnia circa Mediolanum graviter evastata sunt. Postea tamen ipsi quoque Marcomanni superati sunt. In illo autem timore, quo Marcomanni cuncta vastabant, ingentes Romae seditiones motae sunt paventibus cunctis, ne eadem, quae sub Gallieno fuerant, provenirent. Quare etiam libri Sibyllini noti beneficiis publicis inspecti sunt inventumque, ut in certis locis sacrificia fierent, quae barbari transire non possent. Facta denique sunt ea, quae praecepta fuerant in diverso caerimoniarum genere, atque ita barbari restiterunt, quos omnes Aurelianus carptim vagantes occidit. Libet ipsius senatus consulti formam exponere, quo libros inspici clarissimi ordinis iussit auctoritas :

19. Die tertio iduum Ianuariarum Fulvius Sabinus praetor urbanus dixit : "Referimus ad vos, p. c., pontificum suggestionem et Aureliani principis litteras, quibus iubetur, ut inspiciantur fatales libri, quibus spes belli terminandi sacrato deorum imperio continetur. Scitis enim ipsi, quotiescumque gravior aliquis extitit motus, eos semper inspectos neque prius mala publica esse finita, quam ex his sacrificiorum processit auctoritas." Tunc surrexit primae sententiae Ulpius Silanus atque ita loquutus est : "sero nimis, p. c., de rei p. salute consulimur, sero ad fatalia iussa respicimus more languentium, qui ad summos medicos nisi in summa desperatione non mittunt, proinde quasi peritioribus viris maior facienda sit cura, cum omnibus morbis occurri sit melius. Meministis enim, p. c., me in hoc ordine saepe dixisse, iam tum cum primum nuntiatum est Marcomannos erupisse, consulenda Sibyllae decreta, utendum Apollinis beneficiis inserviendum deorum immortalium praeceptis, recusasse vero quosdam, et cum ingenti calumnia recusasse, cum adulando dicerent tantam principis Aureliani esse virtutem, ut opus non sit deos colat, non de dis inmortalibus speret. Quid plura? Audivimus litteras, quibus rogavit opem [dei] deorum, quae numquam cuiquam turpis est. [ut] Vir fortissimus adiuvetur. Agite igitur, pontifices, qua puri, qua mundi, qua sancti, qua vestitu animisque sacris commodi, templum ascendite, subsellia laureata construite, velatis manibus libros evolvite, fata rei p. quae sunt aeterna perquirite. Patrimis matrimisque pueris carmen indicite. Nos sumptum sacris, nos apparatum sacrificiis, nos aras tumultuarias indicemus."

20. Post haec interrogati plerique senatores sententias dixerunt, quas longum est innectere. Deinde aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententias euntibus, plerisque verbo consentientibus conditum est senatus consultum. Itum deinde ad templum, inspecti libri, proditi versus, lustrata urbs, cantata carmina, amburbnium celebratum, ambarvalia promissa, atque ita sollemnitas, quae iubebatur, expleta est. Epistula Aureliani de libris Sibyllinis. Nam ipsam quoque indidi ad fidem rerum. "Miror vos, patres sancti, tamdiu de aperiendis Sibyllinis dubitasse libris, proinde quasi in Christianorum ecclesia, non in templo deorum omnium tractaretis. Agite igitur et castimonia pontificum caeremoniisque sollemnibus iuvate principem necessitate publica laborantem. Inspiciantur libri; si quae facienda fuerint, celebrentur : quemlibet sumptum, cuiuslibet gentis captos, quaelibet animalia regia non abnuo, sed libens offero, neque enim indecorum est diis invantibus vincere. Sic apud maiores nostros multa finita sunt bella, sic coepta. Si quid est sumptuum, datis ad praefectum aerarii litteris decerni iussi. Est praeterea vestrae auctoritatis arca publica, quam magis refertam repperio esse quam cupio"




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License